Latin
CHRISTIANI HUGENII ASTROSCOPIA
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 569
Unproofread scanNot analysed yet
Huic demum capulo, plano ac parte anteriori leviter inciso, inseritur lamella altera aenea e, quae super axiculo mobili bacillum sustinet, cum affixa oculari lente, tubulo suo inclusa. Ut autem rhombus cum imposito onere aequaliter libretur super axe f, adjiciuntur in productis lateribus extremis pondera paria hb, quantis ad hoc opus est. Quibus ita se habentibus, quocunque perducta fuerit observantis manu lens ocularis, capulo d semper deorsum converso, ibi sponte sua consistit; atque ita, invento sidere, facile imperitior spectator in prioris locum succedit, eodemque fruitur spectaculo. Facit enim funiculus utramque lentem conjungens, ut positum suum fulcrum servet, spectatorem versus reclinans, etsi duobus tantum pedibus insistat; simulque fulcri pondere, eorumque quae ipsi imposita sunt, idem funiculus intenditur; adeo ut nihil aptius commodiusve hac in re optari queat. Altitudo fulcri est pedum 4. poll. 9. Gravitas ejus librarum 24. Lentis ocularis, cum tubulo &bacillo, gravitas libra dimidia. Rhombi cum ponderibus hb, librae 21: ab autore propterea adscripta, ut constructionem suam, experientia comprobatam, eo facilius cuivis imitari liceat. Cum etiam observationibus exquisitioribus siderum minutiorum lucem quandam tenuem ab aere ad oculum manantem, eamque non per lentem majorem advenientem, sed extrinsecus circum latera praeterlabentem, officere deprehendisset: excludendae huic importunae luculae, perforatam laminam opposuit, cujus interpositu pupilla oculi, per tenebras alioqui late patens, arctaretur. Et ne reducta hoc modo pupilla difficilius, ac cum tota patet, propositum sidus investigaretur, orbiculum illum perforatum, ac semipollicem latum, &brachiolo quodam deltoidi K, mobili flexilique haerentem, ita tubuli fundo, per quem lens ocularis inspicitur, quique latiori foramine pervius est, conjungit, ut non prius, quam per hoc latius foramen sidus detectum sit, alterum illud angustius superinducatur.