Latin
HISTOIRE DV CONCILE DE TRENTE DE
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 60-2
Unproofread scanNot analysed yet
HISTOIRE DV CONCILE DE TRENTE DE Fra Paolo Sarpio, Theologien de la Serenissime Republique de Venise. Traduite par le Sieur de la Mothe Josseval, c) devant Secretaire de!’ Ambassade de France à Venise. Avec des Remarques Historiques, Politiques &Morales. Sive Historia Concilii Tridentini, Fr. Pauli Sarpii, Theologi Sereniss. Reipubl. Venetae, Gallice versa a Dn. de la Mothe Josseval, olim Legationis Gallicae ad Venetos Secretario; cum Notis Historicis, Politicis &Moralibus. Amstelodami apud Blavios. Anno 1683in 4. Onorificus fuit annus proxime elapsus memoriae Pauli Sarpii, historiae Concilii Tridentini autoris celeberrimi. Is enim duos diversae sectae viros nactus est, Epitomatorem unum, Interpretem alterum, utrumque animosum adversus infensissimum Pauli hostem Cardinalem Pallavicinum defensorem. Produximus mense Septembri nupero Petri Jurii Theologi Reformati Epitomen, cum praemissa Pauli Apologia. Hunc Romano-Catholicum nunc damus, idem Apologistae officium non minori zelo nec pondere, in Praefatione versioni Gallicae praefixa, praestantem, licet aliud agere, &monasticae turbae, ut ait, contradictiones vereri videatur. Putat tamen, ante omnes, Pauli tutelam Reipubl. Venetae incumbere, civis scilicet sui, &Consiliarii Ecclesiastici. Refert etiam, ut ea jam documentum dederit, quo loco memoriam Ministri illius sui habeat, cum historiam Pallavicini in ditionibus suis publicari severe prohibuit, &querelas ad Pontificem de convitiis Paulo impactis detulit. Progreditur inde ad diluenda, quae Paulo objecta sunt, v. g.