Latin
HISTOIRE DV CONCILE DE TRENTE DE
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 61
Unproofread scanNot analysed yet
quod Marco Antonio de Dominis exemplum historiae Conciliaris, quam supprimere decreverat, impense rogatus concrediderit; eo enim tempore suspectum de mutatione Religionis non fuisse illum de Dominis, &Paulum ea comperta, &quod liber in Anglia editus, Regique dedicatus, &lemma, rei Pontificiae contumeliosum, titulo additum fuisset, serio indoluisse, &revisa postmodum, quam impedire nequiverit, altera editione Genevensi, id lemma &dedicationem sustulisse: constantiam vero Pauli in Religione Romana Genevensium etiam testimoniis probari, nec ei officere epistolas, ex quibus aliud erui posse videatur: nam vel supposititias, vel interpolatas esse, ut aliis quoque Pauli scriptis quibusdam acciderit. Quos vero is Papistas vocat, non alios intelligi, quam qui coecam erga Pontificem obedientiam urgeant, in dogmatibus licet consentientes. Quod literarium Paulo commercium, cum doctis &moderatis in Gallia viris ex utraque Religione fuerit, culpari non posse. Idem Catholicis aliis frequentatum, nec invideri ei hoc adminiculum debere, qui solus pro majestate patriae suae clamoribus tot monachorum obstrepere, totiusque Aulae Romanae impetum sustinere compulsus fuerit; quod quidem tam fortiter praestiterit, ut compositi cum illo maximi Papalis potentiae propugnatores, Bellarminus &Baronius Cardinales, Pygmaei fuisse videantur. Falsum esse ait, quod ex Batavi Legati apud Venetos relatione ei impingitur, quasi Batavorum sententiae applausisset, qui Papam pro Anti-Christo habent: abhorrere id a genio viri cautissimi, &tacendi imprimis gnari, nec impune cessurum fuisse apud Rempubl. Venetam, quae, vel Pallavicino teste, sit Religionis Romanae in Italia antemurale &in Graecia praesidium unicum. Fatetur, non tacuisse Paulum vitia Pontificum; sed id pertinere ad officium historici, veritatem professi; laudare tamen eosdem, cum mereantur, e. g. Hadrianum VI, quanquam hunc Pallavicinus, ne non semper a Paulo dissentiat, parvi faciat. Neque a Paulo encomiis suis fraudari Legatos Pontificios, ubi id jure fieri potuerit. Defendit dictum ingeniosum Petri Danaesii Episcopi Vivariensis, avunculi sui magni, adversus Pallavicini suggillationem. Cum vero in Paulo reprehendatur, quod nihil asperi in Elisabetham Angliae Reginam scripserit, sicut alii omnes ex Romano-Catholicis facere soliti sunt, id ita excusat, quod ad historiam Pauli id argumentum minime pertinuerit, neque ei extra propositum vagari moris fuerit. Caeterum minime spernendos esse ait autores, ex quibus Paulus historiam suam compilaverit; non ipsum Sleidanum, utut Lutheranum, in factis praesertim manifestis.