Latin
HISTOIRE DV CONCILE DE TRENTE DE
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 62
Unproofread scanNot analysed yet
Inter alios maxime adjutum fuisse commentariis Antonii Amulii sive de Mula, Oratoris Veneti apud Pontificem &postea Cardinalis, &epistolis Caroli Vicecomitis Episcopi Vintimiliensis, ex quibus plura operi suo inserere potuisset, si tantus ei pungendi pruritus fuisset, quantus ab adversario ei tribuitur. Egregie denique congruere cum Pauli historia &ad convincendam monachorum ignorantiam, &obnoxiam curiae Romanae adulationem plurimum facere, memorialia Puteani, &Regia mandata ad Ferrerium &Pibracium Legatos. Posthaee Pallavicino stylum objicit contra historiae leges ampullatum, ostentatam multipliciter scholae doctrinam, &affectatas ubique sententias, ut recte Caesar Aquilinus libro de Trib. Hist. Concil. Trid. eum cum pharmacopola comparaverit, qui omnis generis herbas &aromata ideo tantum cumulate medicamini immisceat, ut ostendat refertissimam sibi esse officinam. Est &ubi judicium Cardinalis desiderat, v. g cum multa pro Bulla Leonis adversus Lutherum congerens, minime tamen diluit objectum a Paulo styli vitium de periodo 400 voces excedenti: dein cum Annae Bolenae formam luxuriose describit: cum gravissimis materiis Scholastica &Grammatica infarcit, &adulatorium absurdumque Episcopi Bitontini dictum, Papae lux venit in mundum, ita excusare nititur, ac si vox Papae interjectionis loco esset: porro cum narrat quae reticuisse praestaret, &ab ipso Paulo dissimulata, e. g. barbam Episcopo cuidam in disputationis calore evulsam, &acerbas Legatorum rixas; praeterea quod negotia ad res concilii nihil aut parum pertinentia, &a Paulo judiciose praetermissa vel paucis indigitata, prolixe enarraverit, adeoque (quod Aquilinus notavit) Pauli amplificator &interpres sit, aut (quod isti frustra objecit) Novellarum potius quam historiae scriptor. E contrario Pauli opus tam tersum esse, ut vix quatuor paginae sine materiae dispendio resecari ex eo possint.