Latin
HISTOIRE DV CONCILE DE TRENTE DE
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 70
Unproofread scanNot analysed yet
XXXIII, Psalm. LX. io. CVIII, 9. p. 351. Cantic. VII. i. p. 67. Jesaiae III. 16, 18. p. Sed profanis etiam Scriptoribus, occasione hujus argumenti se diffundentis, adjumentum aliquod affert, dum loca obscura illustrat, depravata restituit, male se habentia notat: sicut Dionis locum in lib. LXIII apte explicat p. 57; Curtium emendat p. 93; in Petronio quatuor loca restituit p. 199; Josephum notat p. 327; Justini male tentatum a Salmasio locum vindicat p. 399; ut recentiores Scriptores taceamus, passim vel reprehensos vel laudatos. Ad varios postea ritus, eorumque origines caussasque, &alia circa calceos singularia, quae in sacris voluminibus leguntur, accedit: disquirens, cur Deus Israelitis, ut pascha calceati comederent, injunxerit, Christo &Apostolis nihilominus discalceatis istud celebrantibus; unde religio manaverit, qua Judaei nefas duxerunt cum calceis loca sacra intrare; quis sacerdotum sacra peragentium apud Hebraeos habitus fuerit; quid in expiationis festo, nec non in jejuniis ac votis, à Judaeis observatum fuerit circa calceos, in luctu item &ingenti calamitate; quae fuerit ratio legis, uxorem fratris sine liberis defuncti ducere recusantibus calceum extrahi jubentis; &num ad hanc legem de leviratu pertineat antiquissima illa calcei exuendi ceremonia, quae in libro Ruth refertur, ceu Josephus existimat, an vero traditionis seu acquirendi dominii formulae, quae apud Judaeos calceo fiebat, iste actus tribuendus sit; quid David innuat, cum se calceum suum super Edom projecturum laetabundus gloriatur; an Hebraeorum calcei in deserto per quadraginta annos integri servati fuerint; qualia denique trium virorum vestimenta, quae in ardenti fornace illaesa permanserunt? Quibus abunde &erudite pertractatis, tandem cur de mystico calceo, quod Balduinus fecerat, agere &allegorias venari nolit, caussas breviter exponit: de universa autem re vestiaria Hebraeorum, jam a Braunio diffuse &perquam erudite tradita, commentarium p. 30. &217 pollicetur, auctiorem etiam hujus de calceis eruditi commentarii editionem sub finem praefationis promittit: quorum praestantissimorum operum non minori desiderio, usquedum prodeant, ac amore, ubi prodierint, tenebimur.