Latin
HISTOIRE DV CONCILE DE TRENTE DE
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 71
Unproofread scanNot analysed yet
Ad calcem libelli adjectum est satyrae in modum lepide concinnatum, &novem quasi abhinc annis primum proditum Somnium de laudibus critices: quo politiorum litterarum &verae ac solidae eruditionis studia adversus obtrectatores defenduntur, prava autem &sordida studiorum ratio, &inculta Scholasticorum barbaries festive exagitatur. Mercurium enim in somno sibi narrasse fingit, Apollinem speculum suum, quo quidquid uspiam contigisset aut extaisset in litteris, uno obtutu cerneretur, Criticis dedisse; quod siuis aeque Theologis, Jureconsultis &Medicis ferentibus, soli aegerrime tulerint Philosophi. Se vero ad coelum interea, Mercurio monstrante viam, delatum, augustissimum templum, in eoque Philosophorum ac Criticorum turbam conspexisse, acriter concertantem, utri parti doctrinae speculum Apollineum cedere debeat: ad tribunal Divae Sophiae e Philosophis caussam dicente quodam Febriculano; Criticorum caussam orante Josepho Scaligero; cui Dea assurgens, speculum, quod Apollo commiserat Criticis, iis relinquendum esse pranunciarit. Hunc festivum ingenii lusum, secundis curis recognitum, &viro celeberrimo, quem doctorem suum passim praedicat, Ioanni Georgio Graevio dicatum, Auctor denuo edidit. Scribendi autem hoc genus adversus iniquum Censorem, qui vigilantem somniare perinde haberi ac suaviter delirare dixerat, exemplo Lipsii, Nannii, Cunaei, &Ferrarii tuetur: quorum somnia obscuris aliorum praestent vigiliis.