Latin
THE ANATOMT OFPLANTS
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 72
Unproofread scanNot analysed yet
Anatomia Plantarum, cum Idea Philosophica Historiae de Plantis, &variis Lectionibus aliis. Autore Nehemia Grevv M.D. Regiae Societatis, &Collegii Physicorum Socio. Londini, 1682, in fol. llae fuerit Clarissimo Autori occasio scribendi, &quo successu ipse susceptum opus perfecerit, de eo in praefatione, quam Libri principium offert, prolixe legi potest. Hanc enim apparet inprimis scriptam esse, ut pateat, numquid Malpighio, cujus in eodem argumento occupata fuit industria, ab Autore debeatur; &idcirco succincta quaedam historia totius Operis texitur, ut constet, quo ordine illius partes conscriptae sint, &quo postea in lucem venerint. Nimirum Anatomia Plantarum ante hos duodecim annos, &lius, primum prodiit, ac eodem die Regiae Societati oblata fuit, quo Malpighius libros suos, nondum adhuc typis excusos, sed manuscriptos de eadem materia, Londinum miserat. Idea vero Historiae Plantarum, &Anatomia Radicum ac Truncorum, cum duabus lectionibus de mixtione, aliquot annis post lucem adspexerunt. Et hae quidem partes omnes suos nactae sunt interpretes, cum Gallos tum Germanos, de quibus tamen non aeque benignum Autor judicium tulit. Ultimo Pars quarta Anatomiae Vegetabilium conscripta fuit, annis videlicet 76 &77, quae nunc prioribus opusculis eodem volumine juncta invenitur. De ea dum referre hic paramus, rogandus est Lector, ne inique ferat, si nos capitum sectiones ac numeros, eadem methodo, qua Autor usus est, sequi viderit. Divisa vero iterum est in partes quatuor, quarum prima de Foliis inscribitur, &sex omnino capitibus de protectione &plicatura foliorum nascentium, quibus, naturae beneficio, à frigoris &Solis injuriis defenduntur, agit; de iis item, quae in externa superficie foliorum apparent; de ipsorum figura, ac fibrarum extrinseca dispositione; de partibus &textura; de duratione ac tempore generationis; &denique de modo, quo folia in plantis atque arboribus producuntur. Et quia Autor de his fere omnibus superius L. 1. Anat. Plant. 6 4.