Latin
THE ANATOMT OFPLANTS
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 73
Unproofread scanNot analysed yet
quaedam dixit, ideo hic plerumque alias tantum observationes prioribus addit, nonnulla tamen plane nova, quae vel antea non animadverterat, vel saltem non memoraverat, affert. Ita cum plicaturae &corrugationis foliorum octo quondam species numerasset, eas nunc quatuor aliis, quas ex illo tempore repetitis experimentis deprehendit, auget. Dum circa ea occupatur, quae in foliorum externa superficie apparent, praeter globulos, spinas, pilos, &stimulos, quorum omnium antea mentionem fecerat, nunc etiam maculas nominat, quas testatur se invenisse non tantum in hyperico, ubi &ab aliis observatae sunt, sed in ruta quoque, hedera terrestri, anagallide, &pluribus praeterea plantis. Scribit autem eas nasci ab exsiccatione globulorum, quod vel inde constet, quia ipsae in foliis adultis, globuli autem in modo natis extantiores sunt. Alius generis maculas adventitias vocat, quales v. g. in soncho reperiuntur, earumque originem refert ad insectum aliquod, sextam pollicis partem longum, coloris cineracei, quod intra cutem &pulpam folii repat, nec nisi extremam superficiem, linea quasi recta sine ambagibus tortuosis procedens, depascatur. Plerarumque plantarum folia regularem obtinere figuram, (exceptis serpentariae majoris, paeoniae &ammios foliis,) statuit, quae tum qua longitudinem, tum qua circumferentiam satis accurate definiri possit. Quod longitudinem attinet, ea utplurimum secundum progressionem arithmeticam, servata aequali differentia, nonnunquam proportione dupla, vel etiam majori imminuitur, sive unius scapi plura folia, sive unius folii plures lobi invicem comparentur. Respectu circuitus agnoscit Autor, plerorumque foliorum figuras compositas esse; observat tamen &ipsas mensurari posse circulis, vel singulas singulis, vel singulas duobus aut pluribus, &quidem pro diametris istorum circulorum principalis mensurae loco statui debere folii longitudinem, seu fibram ejus principalem. Haec praecepta ipse postmodum variorum exemplorum inductione confirmat, ac eleganter additis figuris, pampinorum, foliorum malvae, fragariae, altheae &c. circumferentiam metitur. De fibrarum positu, qualis nudo oculo observari potest, monet, in quibusdam foliis fibras collaterales majores cum maxima, quae medium obtinere solet, rectos facere angulos, ut apparet in acere, ac chelidonio majori, chondrilla, aliisque plantis geueris intubacei: fibras vero omnes, quae prae aliis conspicuae sunt, semper se ad acutos angulos secare, quemcunque tandem situm ad mediam, vel, si ea absit, ad longitudinem folii comparatae, obtineant. In partium folii enumeratione primum se offert cutis, quae si vitro oculi juventur, organicis partibus, instar cutis animantium, constare, &eas quidem regulariter mixtas habere deprehenditur.