Latin
THE ANATOMT OFPLANTS
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 75
Unproofread scanNot analysed yet
De foliatione floris sequuntur postmodum, quaecunque vel ad plicaturam, vel ad numerum foliorum, quae in flore sunt, vel ad partes florem constituentes, veldenique ad usum &figuram floris pertinent, nec antea fuerunt plene partractata. De coma etiam duplici florum quaedam afferuntur, ubi monet Autor, non esse omnes floris partes à se nominatas in quibus vis plantis quaerendas, sed deficere modo has, modo illas. Deinde generationem plantarum, cum generatione animalium confert, &primum quidem sexus differentiam in plantis dari negat, sed unamquamque ἀρῥενόθηιλων esse stateis, ac eas partes conjunctas habere, quae alias sexum unum ab altero distinguunt; mox quomodo plantae quasi concipiant ac foetum alant, edisserit, donec is, ubi ad maturitatem venerit, prodeat, &nova foecunditate plantam aliam progeneret. Appendicis loco subjicit methodum, qua quis possit quaseunque plantas ex foliis &floribus expedite, non adhibito vitro, nec facta incisione aut resolutione partium, cognoscere, ac pronunciare, ad quod unaquaeque genus referenda sit, ut postmodum apud Rei Herbariae Scriptores eo facilius ac promtius inveniatur. Sectio rertia de Fructibus agit, quos Autor ad quatuor genera refert, ita ut omnes omnino sub pomis, piris, prunis, &uvis complectatur. Deinde capsulam seminum cum fructu confert, ob similicudinem, quam hic cum illa habet. In eo tamen ista duo a se invicem differre fatetur, quod fructus, instar uteri carnosi, quo semen ad maturitatem propius accedit, hoc humidior fiat ac succulentior, sed capsula, quasi membranaceus quidam uterus, tante durior &siccior reddatur, quanto majora incrementa semen capit. Ultimo partium, e quibus quemvis fructum componi certum est, quasque communi ter tres, rarius plures esse constat, usum, quem ipsae cum semini tum fructui praestant, exponit. Atque hic vasorum conformationem, sucdique sulphurei &olensi per ligneas, quas vocat, fibras advecti, diversas qualitates uberius declarat. Sestio quarta Seminae pertractat, &eorum ante omnia varias figuras colligit, quarum diversitas juxta Autorem eritur partima situ, quem in utero obtinere debent, partim a vasorum fibrarumque distributione, partim denique a salinis principiis, quae plantas componunt. Numerus seminum non peraeque magnus in omnibus plantis est. Eas enim, quae facilius intereunt, ac destruuntur, aut in usum animalium cedunt, natura copiosiori semine instruxit. Sic inprimis papaveris albi ac typhae majoris monstrosam seminum multitudinem Autor annotavit.