Latin
THE ANATOMT OFPLANTS
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 77
Unproofread scanNot analysed yet
Membranas seminum quod attinet, quae plerumque tres, raro quatuor sunt, notatum dignum est, quod in illis seminibus, quae tenuioribus membranis involvuntur, cutis aliqua, foetum proxime ambiens, instar vitelli se habeat, ac eidem primi optimique alimenti loco sit, uti vitellus ovi pullo excludendo. Semen seu foetum tribus constare partibus, duobus lobis (rarius unico) radicula &germine; harum autem singulas iterum e cuticula, parenchymate, &vasis ramificantibus componi Autor ostendit, ac quo ordine, in seminis generatione, producantur, sub hujus partis finem, in exemplo seminis mali Armeniaci ad oculum subjectis figuris aeneis demonstrat. Natura nimirum ante omnia de utero solicita est, qui membranas seminis calidas ac succulentas conservet, foetumque ipsum protegat, donec justo ac definito tempore terrae, ut vegetet, committatur. Quapropter initio capersulam seminum facit, deinde membranas ordine producit, ita ut, quae foetum proxime ambit, ultimo fiat. In hujus parte acuminata, ac basi opposita, ligneae fibrae tenerrimae coeuntes nodum aliquem parvum efficiunt, qui ubi paulatim crevit, dividi in duos lobos incipit, quorum basis contracta in radiculam seu eam partem, quae radices postea emittit, abit, ac denique intra medios eosdem lobos nodus alius sive germen prodit, quod, ubi semen terrae commissum est, caulem, folia, ac flores cujusvis plantae producit. Adjecit Autor in hac nova &aucta operum suorum editione, duabus lectionibus, ut vocantur, de mixturis, quarum priorem ingeniosissimi Germanicarum Ephemeridum Collectores, una cum Anatomiae vegetabilium tribus partibus, &Idea quoque Historiae Philosophicae de Plantis, Latina lingua donatam publici juris fecerunt, quinque alias, quae de rebus, ab argumento Libri haud alienis, agunt. Prima harum, quae nunc reliquis addita, in ordine tertia est, tractat de varia proportione, qua sal lixiviosum plantis inest. Initio tradit, quantum salis lixiviosi plantae integrae diversi generis, si calcinentur, congeconcedant? deinde ejusdem plantae partes inter se confert, ac inquirit, quaenam ex illis plus dicti salis praebeat? Proceditur autem per quaestiones, &prima omnium ita habet: Utrum arbores, an vero herbae ac frutices, si in aequali quantitate assumuntur, &caeteris paribus, majorem salis lixiviosi partem relinquant? cujus responsio pro herbis ac fruticibus facit, &experimenta, accepto certice fraxini ex una, &libanotide ex altera parte, instituta enarrat.