Latin
THE ANATOMT OFPLANTS
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 76
Unproofread scanNot analysed yet
Lectio quarta de sale essentiali &marino plantarum est, ac aliud experimentum diversis anni temporibus bis captum recenset, quo e sale lixivioso silicis, in aqua soluto ac libero aeri per aliquot menses exposito, duplex sal prodiit, essentiale, quod Autor ita vocavit, quoniam nova salis species ab omnibus aliis differens visa est, &marinum. Utriusque crystallos, qua colorem, saporem, &figuram cum cura describit. Lectio quinta deplantarum coloribus agit, &tria evolvit. Primo, quem colorem plantae in statu suo naturali obtineant in quibuscunque partibus? Deinde, quem colorem producant, ubi facta est infusio aut coctio? Tertio denique, quis color emergat e mixtura variarum infusionum, vel secum invicem, vel cum alterius generis liquoribus? Monet vero Autor ante experimentorum suorum declarationem, ea non adversari sententiae de coloribus, quam hodie viri quique doctissimi fovent: se enim de partibus materialibus tantum agere, quae in plantis tanquam in subjectis, ad productionem colorum requirantur. Lectio sexta inscribitur de varietate ac causis saperum, maxime in plantis. Hic Autor primo sapores generatim considerat, &quidem triplici modo: 1. ratione perceptionis seu sensationis, ubi calculum saporum simplicium &compositorum init, qui si per gradus, quos in ipsis sat distincte percipere possumus, multiplicentur, ad mille &octingentos ascendunt: 2. ratione durationis ac termini, quo sensu saporum alii aliis longius durant, &diutius haerent: 3. ratione subjecti seu partis gustantis, cujus respectu sapor est aut fixus, aut diffusivus, aut expansivus: fixus iterum vel labia sola, vel linguam, vel palatum afficit; de quibus universis sub finem hujus lectionis, drae inveniuntur tabulae, quae saporum varietates Latine exprimunt. Dehinc causas saporum Autor inquirit, &speciatim quidem illorum tantum, qui plantis insunt. Earum vero quinque hominat: I. lectum seu locum unde plantae proveniunt, &ubi nascuntur; 2. aërem cui expositae sunt, &in quo incrementa sumunt; 3.