Latin
THE ANATOMT OFPLANTS
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 81
Unproofread scanNot analysed yet
quin statim emoriantur: (5) putridas peregrinasque minime admittat aquas: (6) ex imo terrae prodeat vena: (7) fundum vasis, quo excipitur, post aliquam spiritus sulphurei exhalationem, non nisi subtilis &fusca ochra petat, cum largius sedimentum fixioris substantiae abundantiam denotet, &clausis bene ante evaporationem vasis, sedimentum nullum appareat: (8 in summis rupibus, longe à faece &inter saxa sabulamque juxta Helmontium, secundum Paracelsum weit von Erden/ Letten und Schleim prodeant: (y) a bibentibus absque molestia magna aquae queat assumi quantitas: (10) procul sint a littoribus maris: (11) in cavernis terrae immaturo impraegnentur metallo, immunes tamen ab halitibus Mercurialibus, item (12) a corrosivis arsenicalibusque mineris &metallis, e. g. Aerugine, Argento, Antimonio, Vitriolo &c. (13) morbos profligent, aliis medicamentis minus cedentes. Atque has quidem proprietates omnibus acidulis communes esse ait, excellentiores vero, (14) saporem &efficaciam, ob varium minerarum concursum, non raro mutare, v. g. Hornhusanas, Egranas, Dunstanienses &c: (15) ad Solis ortum erumpere: (16) eadem semper affluere copia, velut Svvalbacenses: (17) e summis salire collibus, ac velut longiore destillatione magis purificari ac volatilisari. Hinc particularibus missis probationibus, an videlicet ferrum, cuprum &c. insit, squas peculiari reservat scripto) incertas ac suspectas acidularum indagationes perstringit. Nec enim praestantiam earum explorari posse censet evaporatione, qua fixior tantum acidularum pars compareat: nec gallarum infusione, cum per eam nigrescant aquae Martiales quaevis, item aqua salsa ollae ferreae aliquandiu infusa; nec desint optimae acidulae ex infusione gallarum haud nigrescentes, v. g. Hornhusanae, Bortfeldenses &c. non carnis incoctae tinctura, cum caro aquae cuilibet Martiali incocta tingatur: non sapore linguam pungente, cum is optimis acidulis desit, v. g. Paderbornensibus, quae blandissimae; econtra acidissimus observetur fons Egranus, quem Wild Brunn appellant, ideo eriam dysenteriam movens; &in Galli a &Anglia pariter seligantur blandiores. Nec porro quae longius se transferri patiuntur, semper optimas esse putat, cum Aquae Charterienses ob summam suam volatilitatem, quando Lutetiam Parisiorum portantur, saporem perdant, item Svvalbacenses facile alterentur. Multo minus Gallorum nonnullorum exSale, post evaporationem elixiviato, judicium alicujus momenti videri, ob deperditas particulas volatiles, praeprimis cum utplurimum tantillum Salis remaneat, a salè communi ad Nitrum inclinantis. Pariter ponderationem aquarum, ob volatiles spiritus gravitate destitutos, ineptam censet: intinctum vero linteum aquas quidem matura minera saturatas, non acidulas demonstrare. Thurnheisseri vero phantasias ineptas, &Petri Guivrii Arcanum Acidularum multa de nigro Martis Mercurio, Sale Martis aluminoso figmenta continere asserit.