Latin
THE ANATOMT OFPLANTS
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 82
Unproofread scanNot analysed yet
Tandem nec, quae ebullitione prodeant, aquas semper salutiferas existere, cum ebullitio, ut talis, acidum sulphuris in sal terreum cum metallo impingens, minime vero vividos arguat spiritus, sicut Egrensis Wild Brunn maxime efservescens, nullius tamen efficaciae existat. Concludit proin, Acidum illud occultum &salutiferum aliis &genuinis magis dignosci signis; quae tamen peculiari reservat tractatui. Dum autem varios lustrat Sueciae fontes, Medeviensem, utpote cui notae superius recensitae comperant, quique praeprimis morbos gravissimos, sc. apoplexiam, paralysin, maniam &c. sanaverit, vimque expectorandi habeat, reliquos, v. g. in Skaͤrmarboo /Philipstadt /Brahel und /OßmooSoehn /Waystad /Blystad /Westerhaninge &c. antecellere, comprobat, vel crudis scatentes metallis, vel paucioribus tantum aegritudinibus appropriatos.