Latin
ULRICI HUBERI AUSPICIA DOMESTICA
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 92-2
Unproofread scanNot analysed yet
salium fossilium, qualia sunt quatuor magis cognita, Vitriolum (viride e pyrite ferreo natum,) Alumen, Sal commune, Nitrum, (alias Sal petrae &halonitrum;) quibus adjungit minus cognitum quintum, Salsive Nitrum Calcarium (aliis Murale dictum) quod fere e lapide calcario, tam crudo quam cocto, in parietibus vetustissimis aedificiorum sponte nascitur. Vitrioli crystalli maturae perpetuo ex utraque parte acuminatae sunt, &ex decem planis lateribus inaequalibus constant: scilicet, ex quatuor mediis planis pentagonis, &ad singula quaeque extrema acuminata, terna plana triangula habent, uti Figural. exhibet.