Latin
ULRICI HUBERI AUSPICIA DOMESTICA
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 93
Unproofread scanNot analysed yet
Aluminis crystallis figura paululum compressa est; ex altera parte, quasi vertice, planum sexangulum habet, ex altera &opposita parte sive basi plano similiter sexangulo insidet; ejus autem latera claudunt tria sexangula plana, quibus alternatim bina plana quadrangula interponuntur. Ita quaelibet integra aluminis crystallus in sua simplici &primaria concretione, (quae &in caeteris itidem salibus hic attendenda,) ex XI planis corficitur: scilicet e quinque sexangulis, &senis quadrangulis planis. Vide Figuram 2.