Latin
vi
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 vi
Unproofread scanNot analysed yet
Momum, cujus vel supercilium Acta nostra contemnenda statuit, aut qui invidia accensus nigris ea salibus proscindere non dubitat, negligendum arbitramur, suoque, donec ipse meliora prodat, livori ac superbiae relinquendum. Eos vero, qui alienam à nostra fide tuentur professionem, ea erga nos usuè ros speramus aequitate, quam in causa simili a nobis ipsimet essent requisituri: nec postulaturos adeo, ut religioni, quam orthodoxam sacrisque litteris conformem conscientia convicti tenemus, ulli unquam simus praejudicio. Etsi iidem non poterunt non agnoscere, suorum etiam scripta, quibus fides &doctrina nostra oppugnatur, minime à nobis supprimi, sed ideam eorum Historice delineatam, quod ipsi censoris partes non sustineamus, aliorum, ad quos illae spectant, examini ac judicio committi. Denique si qui libros suos contemptu quodam praeteriri a nobis arbitrantur, eos quidem, ut suspicionem eam omnem ponant, sincere ac peramanter rogamus. Qui jura Principum &actiones editis libellis sub examen revocare sustinent, altum hic de suis silentium non mirabuntur; neque dissimulamus, id scriptorum genus consulto a nobis praetermitti. Reliqui etiam succensere nobis desinent, si expendere velint, nec libros omnes ad nostras pervenire manus, &crescente indies eorum, qua tantum non obruimur, multitudine, non posse non libros etiam bonos, atque memorari, quin &laudari dignissimos, sub manibus nonnunquam velut disparere. Quanquam nec illud diffitemur, dum de exoticis, quorum notitia inprimis aperienda nostris videbatur, exactiorem curam suscipimus, multa, quae in Germania nostra procuduntur, omitti, nullius sane vilitatis praejudicio, sed quod in cunctis passim officinis prostent venalia, inque Francofurtanum &Lipsiensem librorum indicem relata, nemini facile ignorari ea arbitremur.