Latin
vii
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 vii
Unproofread scanNot analysed yet
Quapropter sicuti causa Divino munere adhucdum nulla est, quae coeptis nos desistere, &quam exorsi sumus telam abrumpere jubeat: ita fatemur, in suscepto nos labore confirmari maxime, &ad alacrius illum continuandum haud parum excitari, gravissimorum quorundam ac illustrium etiam virorum, qui non in Germania tantum, sed exteris etiam regionibus eruditionis laude florent, honestissimo judicio: qvippe qui publice privatimque non dubitarunt utilitatem instituti nostri commendare, cohortari nos ad constantiam, suam &polliceri nobis opem &praestare, sic ut se nihil etiam, quo promoveri hoc negotium queat, omissuros imposterum esse receperint. Nec quidquam tamen est, quod voluptatem nobis adferre potuit majorem, quam Vestra illa, SERENISSIMI PRINCIPES, DOMINI CLEMENTISSIMI, inusitata benignitas &clementia summa, qua ut litteras, earumque studia professos à tenerrima aetate complectimini, ita haec cumprimis Acta Serenissimis Nominibus Vestris usibusque consecrata, hactenus excepistis; &qua Annum etiam eorum Tertium, quem uno volumine comprehensum Celsissimis manibus Vestris cultu subjectissimo offerimus, excepturos Vos esse, adeo firmis persuasum habemus argumentis, ut ambitiosius id nunc rogare non instituamus. Deum vero immortalem veneramur supplices, ut Vestras Celsitudines Potentissimo Parenti, Regiae Stirpis Matri, Reipublicae, Ecclesiae, atque universo orbi litterato servet quam diutissime. Dab. Lipsiae Calendis Dec. A. MDCLXXXIV.