Latin
MENSIS DECEMBRIS A. M DEC
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 0
Unproofread scanNot analysed yet
6, variaque adducit testimonia, quibus ipsi profitentur, Deum novam legem daturum per manus Messiae, omniaque sacrificia cessatura esse praeter eucharisticum: nec modo tempore necessitatis concessum esse comedere de suilla, aliisque cibis vetitis, sed &Synedrium vel Prophetam posse ad certum tempus dispensare circa omnia praecepta ac ritus legis, excepta idololatria. In loco Matth. V. 17. 18. docet sermonem potissimum esse de lege morali, ceremoniales vero leges singulari ratione lesum implesse tanquam antitypum; atque uti implevisse dicitur, quae a Prophetis de ipso praedicta fuerant, ita neque forensibus legibus ipsum se opposuisse, at has collapsa deinde politia Judaica per se cessasse &concidisse. Similiter respondet ad Rom. III. 31. &Luc. XVI. 29. Alia Judaeorum objectio est, qua variis Prophetarum locis promissam urgent temporibus Messiae pacem; cum in praesens usque tempus bella inter Christianos esse non desinant, &lesus ipse dixerit, se non pacem afferre sed gladium. Sed vicissim negari nequit, Jesu nostri, quo nato pacem terris annunciabant Angeli Luc. II. 10. 14, exemplum ac praecepta meram pacem spirare; tum inimicitiae inter Judaeos &Ethnicos praedicato Evangelio apud innumeros evanuerunt, &qui vere Christiani fuere, pacem semper sunt amplexi, nec vana spes est, magis magisque hunc apiritum pacificum Evangelii inter homines praevaliturum. Pax praecipue spiritualis a Jesu nobis parta, cujus regnum non est de hoc mundo, &qui pacem suam dat nobis non ita ut mundus solet, Joh. XIV. 27. Quando autem Matth. X. 34. dixit, se pacem non afferre sed gladium, neutiquam scopum adventus sui causamve, sed eventum exposuit, quod nempe variae haereses ac persecutiones Evangelio se essent oppositurae. Quanquam Autor Maxime Reverendus, jam in secunda parte, loca Novi Foederis ab objectionibus Judaeorum liberare instituit, nihilominus capite; hujus tertiae partis alia adhuc sibi vindicanda superesse intellexit, ex quo ab amico ipsi legendus concessus est liber MS. Porta Veritatis, qui Rad. Cudworthi olim fuit, &A. 1624. adadversus Christianos scriptus autore, qui se Jacobum Ben Amram appellat, &forte non alius est a Menasseb Ben israël, omnesque vires ac summam industriam ad Christianismum oppugnandum attulisse videtur. Contra hunc igitur late disputat, &Matth. XII. 3.