Latin
MENSIS DECEMBRIS A. M DEC
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 1-2
Unproofread scanNot analysed yet
4. conciliat cum 1. Sam. XXI. 1. similiter Luc. IV. 25. cum 1. Reg. XVIII I. Grotium fere secutus. Ad Luc. II. 22. 23. 24. refellit autorem Portae, qui ex illis sacris purificationis collegit, Jesum non fuisse conceptum sine peccato, neque si miraculosa fuerit ejus natiritas, posse de eo dici, quod ἀνοιγε τὴν μήτραν. Cum loco Marc. K. 19. ubi Judaeus Servatori vitio vertit, quod quaerenti de vita aeterna consequenda secundae tantum tabulae praegepta commendasset, eleganter confert Psalmum XV. Ad Matti VIII. 32. ostendit, non posse reprehendi Jesum, quod gregem suillum Daemonis potestati permiserit, cum inter Judaeos summi res scandali opprobriique fuerit sues alere, ut ad illum locum ex scriptoribus Hebraeis docet Lightfootus. Quod vero promiserat Servator, se discipulis post resurrectionem appariturum in Galilaa, quod nunquam deinde factum esse ex ipsis Evangelistis demonstrare conetur Judaeus, impletum clarissime docet ex Matth. XXVIII. 16. 17. Joh. XXI. 1. Gallialnium proprie dici, quod matutinum tempus proxime antecedit (non quod media nocte auditur) observat e Marc. XIII. 35, atque id intelligi a Matthaeo, Luca &Johanne, quando de Petro referunt verba Jesu, quod antequam gallus cantasset, Dominum suum ter sit abnegaturus. Frustra igitur illis a Judaeo opponi Marcum, qui duplicem gallicantum non minus vere memorat. Omittimus quae accurate deinceps disputantur ad vindicandam inscriptionem Jacobi de duodecim tribubus, &ad loca Job. XVI. 7. XIX. 39. Matth. XXVIII. 18. Joli. XXI. 25. Gal. III. 10. sq. Hebr. IX. 19; ubi inter alia ostendit, inepte a Judaeo argui Paulum, ubi nihil alieni a Mosis sententia scribit, nec tamen Mosis verba se citare indicat, de interpolato Mose; extolli vero Chaldaicam paraphrasin, plenam additionibus manifestis &saepe ineptis, ut pluribus exemplis in medium allatis demonstrat. Erudite etiam disserit de paschate per Christum anticipato, &die crucifixionis, de quibus Judaeus ineaedibilia periter &inter se pugnantia scribi contenderat. Capite quarto, quinto &sexto dogma Trinitatis ostendit, non, ut cavillantur Judaei, rationi &scriptis V. T. esse adversum ac repugnans, sed in scriptis Mosis ac Prophetarum, tum libris Apocryphit, aliisque scriptis Hebraeorum, Zohar, Midrash Tillim, &c. pessim insinuatum, imo ad Ethnicos usque famam illius penetrasse. Inter alia urget, vocem Elobim pluralitatem denotare in Deo, atque hoc contra Abraranelis aliorumque objectiones latius tuetur, laudata etiam Exercitatione Clarissimi hodie Hamburgensium Profesforis Sebastisni Edzardi, in Anglia recusa, quam de eodem nomine Elohim ante aliquot annos Witebergae Richardo Simoni opposuit.