Latin
Cap. IV
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 10
Unproofread scanNot analysed yet
Tertio accedere dicit, quod nuspiam in Scriptura sacra legatur, linguam Cananaeorum diversam fuisse a lingua Israelitarum, aut interprete opus fuisse, quoties eum Cananaeis sermones miscuerint Israelitae. Quarto, Josephum cum a fratribus agnosci nollet, usum esse interprete, qui cum Aegyptiae pariter ac Ebraeae linguae peritus fuerit, sequi inde, praeter Israelis progeniem, alios quoque extitisse linguae Ebraeae non minus peritos, &hanc adeo Israelitis solis non fuisse propriam. Quinto denique ex Punicae etiam linguae, quae fuerit Phoenicum, adeoque &Cananaeorum, atque Ebraeae convenientia novum Noster argumentum arcessit. Convenientiam autem istam utriusque linguae, Hieronymi, Augustini aliorumque testimoniis comprobat. Nec tamen reticet argumenta, quibus sententia illorum, qui pro Ebraeae linguae antiquitate pugnant, comprobari possit. Et praecipuum quidem esse, quod ab etymologia nominum, quibus Patriarchae aliique, quorum in libro Geneseos injicitur mentio, insigniti fuerunt, depromitur, observat. Significationem enim, quam Auctor Geneseos hisce nominibus tribuat, omnino ex Ebraea lingua peti posse, idque documento esse, primaevam hanc esse linguam ipsis Patriarchis receptam. Nota sunt exempla nominum, Adami, Evae, Caini, Sethi aliorumque hunc in finem afferri splitorum, ut ex Auctore nostro prolixe ea repetere non sit necesse. A locorum regionumque nominibus simile argumentum duci, itidem refert, nec illud praetermittit, quod ex linguae Ebraeae puritate, simplicitate perfectioneque nonnulli idem demonstare satagant. Hisce tamen quae reponi possint, non deesse docet. Namque ad primum quod attinet; adesse exempla Historicorum, qui nomina propria itidem in aliam linguam transtulerint, eaque adeo cum aliis ejusdem significationis commutarint. Sic Aquilam, ut allusionem vocum Ebraearum UON &UN exprimeret, ea reddidisse per ἄνηρ &ἀνδρὶς; Evangelistas nomen Cephae mutasse in nomen Petri; LXX Interpretes pro Babel posuisse dibzy G Googl posuisse Σύγχυσιν, &quae alia sunt ejusdem commatis. Esse quoque quaedam nomina propria, quorum significationi accurate exprimendae Ebraea lingua vix sufficiat. Sic Noachum ex Ebraeae linguae indole Nobbemum potius dicendum fuisse, si a consolando nominis ratio sit repetenda: &Cain accuratius a Koun, quam Kana derivari, &Tubalcain a vocibus Arabicis Tubalom &Kunaon, laminam aeream ferreamque significantibus.