Latin
Cap. IV
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 11
Unproofread scanNot analysed yet
Quod si denique vel maxime concedatur, nomina haecce propria primitivae linguae praebere documenta, non aliud tamen inde colligi posse, quam superesse in lingua, Ebraea voces quasdam ex lingua primitiva; non autem, linguam Ebraeam esse ipsam primitivam. Quae autem de linguae Ebraeae puritate, simplicitate, perfectione dicuntur, nondum satis evicta Auctor dicit, et si evincantur etiam, ad antiquitatem ejus probandam ea parum facere. Finit tandem hanc disceptationem de Ebraeorum denominatione nonnulla observando, acriterque contendendo, non ab Ebero arcessendum esse hoc nomen, quod Israelis soboli haesit, sed ab Abrahamo, qui Ebraei nomine insignitus a Cananaeis fuerit, quod ex Chaldaea trans fluvium Euphratem sita, in Cananaeam venisset. Ex iis quae in sequentibus de origine &inventione litterarum, deque litterarum Ebraearum antiquitate disserit, hoc unicum observasse sufficiat, quod Auctor illorum subscribat sententiae, qui litteras Samaritanas eas esse autumant, quibus ante captivitatem usi sint Ifraelitae, easque litteras una cum lingua ipsa Abrahamum ejusque posteros accepisse a Cananaeis: eas autem litteras, quas hodie Ebraeas vocamus, Assyriacas esse aut Chaldaeas, quippe quas Judaei, in captivitate Babylonica iis assueti, secum retulerint, retinuerintque. Et confirmare quoque hanc sententiam atque stabilire annititur praecipue ex antiquis siclis sive nummis Ebraeorum, ante captivitatem cusis, quibus litteris Samaritanis inscripta sint haec verba, Hierosolyma Sncta. Ex inscriptione namque ista constare, non a Samaritanis, sed Judaeis hos nummos cusos esse; de antiquitate autem horum nummorum cum dubitare nefas sit, nihil esse, quod reponi huic argumento possit, putat. Sed addit quoque testimonia veterum, Christianorum pariter atque Judaeorum, &rationes secus sentientium tam infirmas esse pronunciat, ut omni prorsus pondere destituantur. Sed mittimus cetera, praesertim quae de vocalium &punctorum antiquitate disputat. Textum Ebraeum tempore captivitatis Babylonicae periisse, &ab Esdra restitutum negat; concedit tamen, a mendis eundem &depravationibus fuisse repurgatum. Sed nec illis suffragatur, qui Judaeos studio corrupisse textum Ebraeum autumant; licet alias ob causas eundem quandoque corruptum non diffiteatur.