Latin
REGIAE SCIENTIARUM ACADEMIAE
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 111
Unproofread scanNot analysed yet
[σπ —MENSIS MARTII A MDCC. nicle. De structura oculorum, &praecipuo visionis organo inter D. Pecquet &D. Mariotte variis utrinque scriptis disceptatum, quae omnia in hac sectione proferuntur. In proxima, quae sequitur, sectione quam plurima circa liquorum concretionem experimenta facta narrantur, &in causas coagulationis inquisitum. Consimili ratione de rerum gravium descensu, &causis illius motus, inter D. D. Hugenium &Robervallium disputatum; utriusque rationes, &experimenta in eam rem facta, expenduntur. Sectio septima quasdam exercitationes Physicas circa naturalem historiam complectitur, de analysi plantarum universim; unde aquarum, quae plerisque plantis est uberior, aciditas profluat; qua ratione pondus earum dignosci possit; quibus indiciis partium tenuitas, aut subtilitas explorata habeatur. Varia circa vim frigoris facta experimenta proponuntur; simul congelationis causa &modus. Proxima quae sequitur sectione observationes Astronomicae annis 1670, 71, &72 peractae, variae itidem demonstrationes mechanicae perstringuntur; sed illud inprimis exponitur, qua ratione terrae accurata dimensio facta fuerit. Sic sectione nona de Regii Observatorii structura &usu, de observationibus in Dania anno 1671 factis, de utriusque meridiani Parisiensis &Uraniburgensis differentia, de poli altitudine Uraniburgi sumpta, &de aliis pluribus circa Martem factis observationibus; de illius parallaxi, de macula Solari reduce, de refractionibus, ac de observationibus in America factis copiose disseritur. Utriusque solstitii locus, &tropicorum distantia ex observationibus Cayennae peractis sunt definita: Solis eclipsis die 22 Augusti anno 1672 Lutetiae &Cayennae visa fuit. Utrumque aequinoctium, autumnale nimirum anni 1672, &vernum 1673, Cayennae a D. Richer fuit accurate observatum, atque hinc, quantum temporis in signis Australibus Sol commoretur, conclusum fuit. Pendulorum, quae intra minutum secundum excursiones suas peragunt, longitudo in ea Americae regione est brevior una linea cum quadrante, quam Lutetiae: adeo ut horologium Parisiis exquisite elaboratum, &in Cayennam translatum, singulis diebus tardius duobus minutis moveretur. Anno 1671 mense Octobri satelles Saturni, qui inventione secundus, sed ordine quintus dici debet, a D. Cassino fuit detectus. Sectione decima physicas exercitationes complectitur. Prodromus plantarum a D. Dodart tum fuit elaboratus, in cujus praefatione de stirpium viribus, de earum analysi summatim disseritur.