Latin
REGIAE SCIENTIARUM ACADEMIAE
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 112
Unproofread scanNot analysed yet
Sectio undecima historia anatomica animalium, quae annis potissimum 1672 &73 diffecta sunt, continetur: eaque sic suscepta est, ut partes interiores non minus quam exteriores oculis &animo subjiciantur. Leonis, Leaenae, Chameleontis, Cameli, Ursi, Caprae Lybicae, &aliorum animalium; Avium quoque, ut Corvi marini, Gallinae Africanae, trium Aquilarum, Avis tardae, Struthionis, alterius Indicae Struthioni consimilis, Testudinis demum historia anatomica in hac sectione satis dilucide explicatur. Atque haec de libri primi summario. Liber secundus in undecim quoque sectiones dividitur. Prima res Anatomicas, &Chymicas anno 1675 discussas complectitur. D. Perrauit dissertationem de motu peristaltico, quae postea publicata est, tum temporis elaboravit. Monstri cujusdam fit mentio, quod Toloni in Provincia natum est die 21 Augusti; id duplici capite, 4 brachiis, totidem cruribus, trunco unico, corde duplici, uno hepate, unico ventriculo instructum erat. Inter experimenta Physica illud est memorabile a D. Bourdelin factum circa caput mortuum, quod ex oleo diversarum stirpium sexies &vigesies extillato supererat, novae semper aquae communis additione; ex io olei unciis duae tantum cum semisse olei purioris factae sunt residuae; aqua toties destillata solutionem sublimati prae sale volatili praecipitem dedit. Non stirpium modo, sed &terrarum analysi facta, quae erant fertiles liquorem praebuerunt sulphureum, qui cum spiritu salis multum effervescebat. Multa quoque facta sunt experimenta Physica speculi ustorii ope: lateres, testae, ardesiae, cuprum, brevi temporis spatio in vitrum sunt conversa, uti &lapis haematites, vena plumbi, creta Vesuntiana, terrae damnatae in pulverem antea redactae. Nonnulla demum experimenta circa liquorum mistionem facta. Sectione secunda observationes Astronomicae iisdem annis 1675 &76 peractae recensentur. D. Cassinus hypotheses suas circa motum librationis Lunae proposuit; Solis &Lunae eclipses, variae Satellitum configurationes explicatae.