Latin
REGIAE SCIENTIARUM ACADEMIAE
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 113
Unproofread scanNot analysed yet
Porro de luminis propagatione, de libellae usu &fabrica actum fuit; varia Geometriae &Mechanices problemata proposita sunt &soluta; ac demum opus jussu Regis de machinatrice scientia susceptum, de quo fuse cap. secundo hujus sectionis; varia machinarum genera itidem proposita, quae captertio perstringuntur. Chymica &Physica experimenta, die 22 Martii anni 1677 coram Serenissimo Franciae Delphino facta, sectione tertia referuntur. Alia quam plurima eodem in loco habes explicata. Tractatus de auditus organo tum fuit a D. Du Verney elaboratus. Physicae observationes circa pendulorum longitudinem, aestum maris reciprocum, circa ventos &aliae complures a D. Richer Cayennae factae recensentur. Observationes Astronomicae de Cometa, qui anno 1677 mense Aprili se videndum praebuit, cujus motum diligenter persecutus est D. Cassini, sectione quarta continentur. De Mercurio itidem in Sole viso die 5 Novembris anno 1677, actum. Refractionum fundamentum discussum. Mechanica item complura, ac projectionum doctrina explicata; machina parieti Observatorii aptata fuit, cujus ope Galilaei &Torricelli circa projectionum directiones theoria, coram Serenissimo Franciae Delphino experientia ipsa fuit confirmata; multae machinae propositae tum ab externis, tum ab Academicis; variae librationes factae, quo exploratum haberetur, an aqua e Ligeri Versalias usque deduci posset. Experimenta Physica &Chymica, anno 1678 facta, sectione quinta recensentur. Hactenus 450 stirpium analyses peractae; observationes circa insensibilem perspirationem a D. Dodart factae memorantur; de mellis origine dissertatio a D. Du Verney proposita; multa ab eo circa sensuum organa sunt animadversa. Quae D. Dodart in duobus pueris hydrocephalis observavit, sunt annotata, in quibus ventriculi cerebri aqua limpida trium librarum pondere oppleti erant. Mathematica sectio sexta complectitur. Insignis fuit eclipsis Saturni, corporis Lunaris interpositu; Pleiadum configuratio a D. de la Hire delineata; maculae in Sole visae &motus earum definitus; nonnulla quoque speculatione digna circa satellitum Jovis eclipses sunt observata; maculae in iis deprehensae, ex quibus satellites circa se verti conclusum. Nonnullae &D. D.