Latin
DISSERTATIONS SUR LE MESSIE
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 153
Unproofread scanNot analysed yet
Quodlibet enim saeculum non ex centum annis inchoatis, sed completis constare; hos autem non cum anno nonagesimo nono finiri, sed centesimum adhuc includere. Deinde perstringit computandi rationem a Julio Conrado Rudemanno in peculiari libello Germanico, Hafniae hanc in rem vulgato, initam; ostenditque, Dionysium Exiguum non completos, sed inchoatos annos a Christi Nativitate numerasse, licet a vero illius die quatuor annos, secundum accuratissimos hodie Chronologos, aberraverit. Annum vero praesentem Jubilaeum esse fatetur Auctor, &Varenium sectatus contendit, etiam apud Judaeos olim quemlibet annum quinquagesimum, non quadragesimum nonum, pro Jubilaeo habitum. His praemissis integra testimonia de Inventione Typographiae, ex Trithemii Annalibus Hirsaugiensibus, clausulis Livii Germanici Moguntiae anno 1508 impressi, &Compendii Trithemiani de origine Regum &gentis Francorum a Joan. Scheffero Moguntiae anno 1515 vulgati, denique Annalibus Coloniensibus anno 1499. editis, partim describit, partim Germanice vertit, indeque conficit, Typographiam anno 1440 primo inventam, &anno 1450 litteris aereis solubilibus primo exercitam esse, ideoque merito quintum Jubilaeum artis praestantissimae celebrandum, quae aurorae instar Ecclesiae Reformationem praecesserit. Neque sine omine accidisse, ut litteris aereis solubilibus imprimendi initium petierint a Bibliis Latinis, quorum exemplaria Faustus Lutetiam Parisiorum deferens, magnum quaestum fecerit, priusquam ars innotesceret. Non tamen arbitrium sibi sumit Auctor, judicis instar definiendi, ubi &aquo typographia fuerit inventa: sententiam saltem suam Lectoribus amplius expendendam proponit. Belgas quidem cum suo Laurentio Costero non plane rejiciendos putat, licet ipsi inter se non satis conveniant. Annales enim Colonienses Accursiumque docere, Guttenbergium &Faustum ex Donato Hollandico tabulae ligneae inciso occisionem artis typique solutilis cepisse. Cum autem alii Guttenbergium, alii Faustum pro inventore primo venditant, Auctor noster pro Guttenbergio stat, motus partim ipsius Petri Schefferi, qui Fausti gener fuit, testimonio, a Trithemio ex ore ejus excepto; partim illorum, qui ex prima Moguntiae typographia egressi artem per Europam disseminarunt, unde varii in Germania cumprimis &Italia acceperunt illius aetatis scriptores, qui uno ore Guttenbergium primum auctorem laudant, Faustum vero ita jungunt, ut illius ope &consilio Guttenbergius animi sui meditata perfecerit.