Latin
DISSERTATIONS SUR LE MESSIE
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 154-2
Unproofread scanNot analysed yet
Verum proxima statim aetate Joannes Schefferus, Aventinus aliique Guttenbergium vel prorsus silere, vel Fausto saltem postponere coeperunt, quibus inprimis pollicem premit Henr. Salmuth Notis ad Pancirollum; sed Auctor noster contendit, eum multa admiscere falsa, nec Instrumentum publicum anno 145) datum Guttenbergio inventionis palmam abjudicasse, quod tamen ut Moguntiae diligenter quaeratur, &aliquando integrum proferatur, sollicite optat. Dehinc Argentoratenses hodiernos aggreditur, eorumque de Joanne Mentelio, quasi primo inventore, traditiones examinans, Chronica Germanica, quibus maxime nituntur, ob stylum aliaque non esse coaeva evincit, neque cognita fuisse Wimphelingio, Gebvvilero ac Spigelio, quorum primus diserte primam artis inventionem Guttenbergio, sed primam solum officinam Argentorati institutam Mentelio tribuit; reliqui duo Mentelium quidem venditant primum inventorem, sed neque in anno, neque in aliis cum Chronicis istis consentiunt. Quae praeterea naturae adversantur, tradendo, Mentelium luctu moeroreque extinctum, ob artem sibi a Gersfleischio &Guttenbergio furto ereptam; quem tamen ipsius Jacobi Mentelii indicio constat obiisse anno 1478, triginta octo annis post primam artis inventionem: at qui angore animi concidunt, tanto temporis spatio haud superesse solent. Aeterna tamen Argentoratenses gloria manet, quod verus inventor Guttenbergius eorum civis fuit, &in urbe patria prima artis lineamenta duxit, Moguntiamque delatus Fausti ope &consilio feliciter perfecit. Sperat igitur Auctor, duas hasce urbes non amplius pugnaturas, sed utramque alteri eam gloriae partem libenter relicturam, quam Deus ipse in arte praestantissima reperienda ei assignavit: Harlemenses autem Laurentio suo non tributuros inventionem typographiae aeneae solutilis, nec fulcimentum quaesituros in numismate novitio apud cuso, quod ab uno latere portum Damiatae illorum astu superatum, ab altero Typographiae inventum conspiciendum praebet. Qui bus Auctor aliud numisma in Moguntinorum gratiam opponit, clauditque iterata Jubilaei quinti commendatione, quod omnes artis patroni &addicti, vel die Joannis Baptistae, vel quocunque alio celebrare possint, sermone sacro, sive Academico, sive Scholastico, aliisque solennitatibus, Frauen Margarethen /Chur-Fuͤrstin zaSachsen /gebohrner ErtzHertzogin zu Oesterreich etc. wahrhafftiger Todes-Tag ec. h. e.