Latin
HISTORIA CULTUS SINENSIUM, SEU VARIA SCRIPTA
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 177
Unproofread scanNot analysed yet
Tandem spiritum Confucii, quem advenisse ac tabellae insedisse putant, vel animo fingunt, abeuntem ad suum locum comitantur, &adjuncta solenni precatione deducunt: carnes autem sacrificii inter assistentes distribuunt, quos qui comederint, se per Confucium beneficia &felicitates adepturos confidunt. Praeter has solennes oblitiones, aliae quoque minus solennes frequentant, de quibus nunc aliquid addere non necesse fuerit. Id potius adhuc observamus, has oblationes, si Auctori credendum, seu ceremonias Imperatorum Sinensium legibus publicoque regni usu ita stabilitas esse, ut nemini liceat eas omittere, nisi gravissimas incurrere velit poenas. Atque haec omnia ita se habere, tum ex aliis monumentis fide dignis, tum maxime ex confessione ipsorum Jesuitarum palam esse, Auctor pronunciat. Operae pretium putavimus, haec omnia paulo prolixius ipsis maximam partem Auctoris verbis referre, tum quod per se seitu dignum sit, qualis ille demum Confucii cultus sit, de quo tam acriter disputatur, tum maxime suod Auctor in eo caput causae constituat, ut quaestio facti sive historia hujus cultus extra controversiam constituatur. Imo Jesuitas redarguit hoc nomine, quod rationem istius cultus dissimulent fere, aut leviter, omissis praecipuis ejus partibus perstringant, statimque ad juris quaestionem transiliant, cum haec tamen expediri nequeat, nisi factum ipsum, de quo contenditur, rite utrique disceptantium parti innotuerit. Jam autem ad ipsa quod attinet rationum momenta, quae hic in medium afferuntur, ea paucis delibabimus. Jesuitae provocant ad decretum Sedis Apostolicae, quam vocant, A. 1656 factum, datumque Martinio Jesuitae, quo iste cultus pro licito declaratur. Ast cum jam A. 1645 lol eadem Sede Apostolica cultus iste damnatus sit, Noster inde concludit, idque etiam demonstrare annititur, Martinium non bona fido fide cultum istum descripsisse, Romanaeque exposuisse Sedi. Tuentur se porro Jesuitae in hac controversia probabilismo, hoc est, auctoritate doctorum virorum ex ipsa etiam familia Dominicanorum, qui istum cultum licitum esse asseruerint. Singulos ergo ad quos provocant, hic in scenam producit Auctor, eorumque auctoritatem tanti neutiquam esse, ut ea standum sit, ostendit.