Latin
HISTORIA CULTUS SINENSIUM, SEU VARIA SCRIPTA
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 178
Unproofread scanNot analysed yet
Sed fidem quoque in Jesuitis hic requirit Noster, eosque reprehendit, quod fictis &suppositis literis causam hanc defendere, ne deessent argumenta, non eruburrint. Hinc perperam eos inconstantiae arguere Dominicum Navarettam, cum is nunquam sententiam Jesuitarum comprobaverit; litteras autem, quas ad Antonium de Gouea Jesuitarum in Sina Vice Provincialem scripsisse, &in quibus Jesuitarum praxin &sententiam approbasse dicitur, itidem confictas cique suppositas a Jesuitis esse, asserere non dubitat. Ceterum quod iste cultus, quem ex Auctore descripsimus, superstitiosus &idololatricus sit, dubio carere putat. Namque quod eodem modo &viventibus honorem exhibeant Sinae, uti Jesuitae asserunt, id vero est quod pernegat Noster. Victimas sortito eligere, vinum solenniter libare, caput caprae aut porci offerre, &quae reliqua sunt ejus. dem generis, haec nunquam peragi, quoties aut liberi parentibus &discipuli magistris, aut subditi dominis viventibus honorem exhibere velint. Imo dictos illos Confucii &progenitorum cultus a Sinis literariae sectae eodem pene modo adhiberi, tum erga idolum Chin hoan, quod tanquam cujusque divitatis Spiritum seu Genium tutelarem colant, tum erga alios Spiritus, quos tanquam coeli, astrorum, terrae, fluminumque praesides venerentur. Sed &duabus aliis sectis, Magorum scilicet &Bonziorum, eandem idola sua in Pagodis seu templis colendi rationem frequentari, asserit. Ex quibus liquido constare putat, hosce cultus idololatricos esse atque superstitioso. Sunt vero &alia disputationis hujus capita, ab Auctore, Mandatum Dn. Maigrot a Jesuitis impugnatum accurate defendente, prolixius pertractata. Sed sufficiet ea paucis indicasse. Maigrotus tabellas istas progenitorum defunctorum in aedibus Christianorum cors C, nefas esse dixerat, nisi sublata inscriptione: locus seu thronus en mi defuncti. Tolerari eas posse, asserunt Jesuitae.