Latin
HISTORIA CULTUS SINENSIUM, SEU VARIA SCRIPTA
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 186
Unproofread scanNot analysed yet
146, ante Christum natum 608. Jechoniam mortuum putat anno servitutis domus Juda octavo. Annum primum desolationis Templi refert ad Olymp. 57, V. C. 166, ante Christum 588. Circa annum illius duodecimum natam in Perside Estherem conjicit, deque ea &Assuero plura disserit. Diversum facit regnum Astyagis, &,qui huic successerit, Cyri, a regno Assueri; sub hoc enim Persidem in duas fuisse distributam ditiones monet, quarum altera Boream &mare Caspium spectarit, Media nuncupata, Austrum altera &mare Persicum, quae proprie Persis dicta. Regnum Cyri Medo-Persicum dicit, Medis imperante Cyro, Persa, Regnum autem Assueri regnum Persarum duntaxat appellari, &Persico-Medicum fuisse, Persis imperante Medo. Quam ob causam fraterna inter utrumque regnum societas viguerit, nec fere disjungi Medos a Persis, praesertim in bellis gerendis, contigerit. Ignotum de caetero mansisse Assuerum hunc aliis annalium conditoribus, uti &reliquos Babyloniorum Reges, quos post haec tempora Scriptura commemoret, nemini dobere mirum videri, quoniam illi quidem profanos solum Scriptores secuti deprehendantur, qui conscribendis Cyri modo rebus &successorum ejus operam navarint, neque sacrae Chronologiae ex sacris praesertim literis illustrandae dignam operam impenderint, unde &eosdem esse Reges Mediae &Reges Persidis ac Babyloniae existimaverint. Mardochaeum &Estheram minime ad Artaxerxis Longimani, nec ad Cyaxaris aevum referri debere statuit, sed ad hunc ipsum Assuerum, qui &Artaxerxes Maximus audierit. Quae librum Estherae claudit, epistolam Artaxerxis sive Assueri pro Judaeorum salute, apocrypham esse inficiatur, multisque eam rationibus vindicare satagit. Assueri hujus successorem constituit Darium Medum, Assueri filium, qui &ipse post caedem Baltassaris Babylonem obtinuerit. Ad Astyagis, Regis Babylonis, annum primum Susannae refert historiam, in qua Danielem illum puerum juniorem alium haberi vult a Propheta, qui haec scriptis prodiderit. Annum captivitatis Babylonicae septuagesimum, &Cyri in Babylonia &Perside regnantis primum coincidisse affirmat. Denique Regum Mediae &Regum Persidis tale stemma conficit, quo omnium optime chronologiae hac in parte consuli posse arbitratur.