Latin
HISTORIA CULTUS SINENSIUM, SEU VARIA SCRIPTA
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 187
Unproofread scanNot analysed yet
Offudisse enim historiae sacrae tenebras illos omnes, qui, quos Reges Scriptura Sacra commemoret, eos non alios esse sibi persuaserint ab his, quos profani annalium Scriptores praedicent, cum tamen illa Babyloniorum &Persidis modo Reges appellet, istis autem Mediae tantum Principes cogniti, Persidis econtra &Babyloniae prorsus ignoti fuerint. Darii Hystaspis ubi meminit, simul istam movet quaestionem: cur ultra annum ejus sextum non amplius is in Sacris literis memoretur, utut annos sex &triginta regnarit? factumque istud ideo existimat, quod ille anno isto sexto circa mensem Julium Babyloniam Artaxerxi cesserit, ad quem proin deinceps Judaeorum negotia petinuerint. Excurrit heic ad Reges Macedoniorum, eorumque hanc verissimam esse seriem innuit: Perdiccas, Araeus, Philippus, Aëropus, Alcetas, Amyntas, Alexander, Perdiccas, Archelaus, Amyntas, Philippus, Alexander M. Caeteros qui vulgo interserantur post Regem septimum, qui est Alexander, Orestem nempe, Aëropum, Pausaniam, Argaeum, Alexandrum, Perdiccam, Ptolemaeum Aloritem, partim aliunde ait adscitos, nec in nummis unquam conspectos, partim repetitos ex priorum Regum numero, unde his neglectis, istorum modo, quae habentur, numismata recenset. Aeram Graecorum describere aggressus, mortem Alexandri M. commemorat, quem in annum regiminis ejusdem a devicto Dario duodecimum Historiae Maccabaeorum initium conjiciat. Ast cum ex Plinio &coelesti observatione constet, annos eum duodecim ante istam victoriam in Graecia exegisse, viginti capropter quatuor annos tribuendos ipsi venire contendit, quantumvis e vetustis Scriptoribus alii undecim omnino aut ad summum duodecim eidem assignent. E successoribus illius Syriae tantum &Aegypti Reges allegat, eo, quod cum rebus Judaeorum res eorundem gestae connexae colligataeque sint, inque suppeditandis nummis ad eorum historiam illustrandam conducentibus admodum se liberalem exhibet. aerae autem Graecorum anno 148, V. C. 589, hebdomadas Danielis finiri quoniam existimat, suam ideo de iis sententiam fusius exponit. Angeli nempe cum Daniele colloquentis hanc fuisse mentem innuit: ex quo coepisti orare, egressus est ex ore Dei sermo, quem ego tibi indico. In hac gente tua Christus aliquando ungendus est Spiritu Sancto, sed &in urbe illa sancta tua Christus aliquando occidendus est. Verum haec omnino prius in typo eventura sunt.