Latin
HISTORIA CULTUS SINENSIUM, SEU VARIA SCRIPTA
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 189
Unproofread scanNot analysed yet
Lucam vicissim id spectasse in scribendo observat, ut primum ostenderet nobilitatem generis Christi originemque ex Davide per Mariam, quemadmodum Matthaeus antea fecerat per Josephum, deinde Zorobabelem ipsum, Templi restitutorem, materno genere ortum esse ex Davide, quemadmodum paternum ipsius pariter genus ex eodem Davide Matthaeus ostenderat, ut inde liqueret, Christum paterno maternoque sanguine ex Zorobabele, Zorobabelem paterno pariter maternoque genere ex Davide descendere, quae profecto magna Christi nobilitas fit. Quae de nominibus in hoc catalogo obviis sigillatim monet Autor, prolixiora sunt, quam quae huc referri possint singula. Vel unicam proinde observationem decerpsisse suffecerit. Cum Salathielem, Zorobabelis patrem, genuisse Jechonias dicatur apud Matthaeum, ast apud Lucam Salathiel Neri filius perhibeatur; postremo loco filium pro genero poni statuit, quoniam &ita poscat Latinae linguae consuetudo, testibus nummis antiquis, in quibus &Constantinus Fil. Augg. &Maximinus Fil. Augg. inscribantur, hoc est, ambo filii Augustorum, quoniam esset uterque alterius Augusti filius, alterius gener. Ita quoque sacras loqui ait literas: numquid vox haec tua est, fili mi, David? ubi filium Saul pro genero dicat, 1. Reg. XXIV, 17. Nec infrequens etiamnum, ut socer generum filium appellet. Christum natum putat anno Impersi Augusti in Oriente XXXI, ejusdem Tribuniciae potestatis anno XXIII d. 25 Decembris. Baptismum ab eo aetatis anno trigesimo susceptum dicit die sexto Januarii. Statim post baptismum ac jejunium sub Pascha eum incepisse praedicare, nec tamen discipulos ad se vocasse ante annum sequentem sub Pascha. Sabbatum δευτερέπρωτον, cujus mentio Luc. VI, 1 mensis Adar secundi primum esse, quod cum anno tantum embolimaeo occurrere possit, in quo tertius decimus mensis superaddatur, quem secundum Adar Hebraei vocitent, mensis autem ille non possit nisi in