Latin
189
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 189-2
Unproofread scanNot analysed yet
annum Julianum XXXII cadere, ex iis annis, qui possint veniro in controversiam, necessario consequi, insignem esse hanc epocham, ex qua perspicuum fiat, annum passionis Christi, qui proximus huic fuit, esse non posse nisi aerae Christianae tertium ac tricesimum. Diem festum mediantem Joh. VII, 14 memoratum pro die uno habet e quatuor, qui in solennitate scenopegiae occurrerint, cujus hic ordo fuerit: Dies 15 Tisri, 7 Octobris, feria 3 Scenopegia in Galilaea. Octobris, feria 4 scenopegia in Judaea. Dies festus medians 11 Octobris, sabbato. Novissimus dies magnus festivitatis, qui &dies Collectae 15 Octobris, feria quarta, in Judaea. Atque ex his itidem patere illis autumat, qui formam anni Judaici