Latin
2
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 2
Unproofread scanNot analysed yet
qui jam pridem interierint; sed tamen simul observat, a nonnullis ejusmodi libros pro deperditis haberi, de quibus, an unquam extiterint, dubitari possit. Sic inter deperditos vulgo referri librum bellorum Domini, cujus Num. XXI, 24. injiciatur mentio: ast ex textu Ebraeo, talem unquam librum extitisse, colligi non posse, cum ita quoque verba explicari possint: quemadmodum dicetur, cum Israëlitae commemorabunt bella Domini; vocem enim non minus commemorationem, aut narrationem, quam librum significare. Forte &canticum hic designari ait, quo victoriam, de qua ibi sermo est, celebrarint Israëlitae, cum verba ibi allata poëticum quid haud obscure prae se ferant. Similiter per librum foederis, cujus Exod. XXIV mentio injiciatur, ipsam legem Mosis designari contendit: quemadmodum per librum Domini Es. XXXIV. 16. memoratum, ipsa Scriptura S. intelligatur. Libro Justorum, ad quem Jos. X, 13. &II Reg. I, 18. provocetur, videri quidem historiam ab alio scriptam indicari, nec id tamen certum esse, aut extra dubitationem positum. Contra de libris Nathani, Gadi, aliorumque quin perierint, ambiginon posse. Ast si quaeratur, num libri isti, quos periisse constet, fuerint Canonici, Auctor ita respondet, ut Canonicos fuisse neget, si hac voce illi designentur, qui in Canonem a Judaeis publica auctoritate fuerint recepti: quod si autem hac voce indigitentur libri divinitus inspirati, tum quidem fatetur, nihil sua opinione obstare, quo minus libri quidam divinitus inspirati perire potuerint, praesertim cum nonnulli ex iis, qui perierunt, non possint non pro divinitus inspiratis haberi. Interim tamen ex eo, quod liber aliquis in Scriptura S. allegatur, non statim colligi posse, eum divinitus inspiratum esse, concedit, lubensque admittit, non omnes libros qui perierunt, etsi laudatos in scriptis Canonicis, fuisse Canonicos, seu divinitus inspiratos. Aucto: byGoogle -τ ττρπ τστ MENSIS JANUARII AMDCC. Auctoritatem Scripturae S. divinam &infallibilem, duobus principiis ceu fulcris firmissimis inniti docet: quorum alterum sit, non posse homines a Deo decipi; alterum, libros Canonicos Scripturae S. Deum habere auctorem. De priori dum disserit, Scripturae S. loca, quibus impugnari Numinis veracitas solet, in medium affert, atque ad ea respondet.