Latin
ii
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 ii
Unproofread scanNot analysed yet
est, tamque parum de salute sua solicitus, quem non saepius de Divinarum litterarum, quae unicam ad veram perennemque felicitatem viam monstrant, auctoritate, deque auctoribus, a quibus libri sacri conscripti sunt, &quae alia sunt ejusdem commatis, subeat cogitatio. Et extiterunt sane omni tempore viri eruditissimi, qui discutere dubia, quae hic oriri possint, summo studio allaborarunt, licet non omnes eandem ingressi sint viam. Horum institutum, laude sane dignum, si sobrie, ut decet, in eo versentur, Auctor quoque celeberrimus imitari secum constituit, operaeque se facturum pretium duxit, si quae ab aliis recte hac de re &praeclare dicta sunt, colligeret, &quae ad veritatem accedere quam proxime existimaverit, exponeret. Cap. I. De libris itaque, qui Scripturae S. codicem constituunt, &speciatim tum de Canonicis, ut vocantur, tum de Apocryphis, primo loco verba facit. Multa hic se offerunt notatu digna, cum campus ille, quem Auctor hic ingressus est, spatiosissimus sit &utilissimarum observationum copia abundans. Sed sufficiat nobis, hinc inde quaedam delibasse. De libris deperditis Veteris Testamenti dum exponit, id positum apud omnes in confesso dicit, allegari nonnullos in V. T.