Latin
JOHANNIS WALLIS, S. T. D. GEOMETRIAE PROFESSORIS
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 207
Unproofread scanNot analysed yet
22, &c nota prior significat ad quam potentiam ipsius Z, nota posterior ad quam potentiam ipsius Y, numerus minusculus pertineat in aequatione data. In Majusculis (ut 101, 102, 103, &c) nota prima, (hoc loco 1) nihil aliud est quam nota majusculi; nota vero ultima indicat ad quam Majusculus pertineat potentiam ipsius Y in aequatione quaesita seu valore ipsius Z. Jam Lex Combinationis haec est: notae ultimae numerorum supposititiorum vel assumtitiorum membri cujusque formanto eandem summam, aequalem notae ultimae malusculi cujus membra ingrediuntur valorem: &in membro quolibet minusculus non esto nisi unicus, majusculi autem tot, quot nota prior in minusculo habet unitates: ita simul omnia cujusque valoris membra possibilia determinantur. Ex hoc jam theoremate habetur non tantum extractio radicis deflnitae ex aequatione unius incognitae finita vel infinita; sed etiam valor indefinitus, qualis exempli gratia desideratur, cum quaeritur valor generalis ordinatae Thead Curvam aliquam sive Algebraicam sive transcendentem. orema vero Dni Moyvraei hujus nostri est casus specialis qui prodit, si omnes minusculi sint aequales nihilo, praeter solos primi ordinis, dinis, O1, O2, o3, &c. &10, 20, 30 &c.