Latin
JOHANNIS WALLIS, S. T. D. GEOMETRIAE PROFESSORIS
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 208
Unproofread scanNot analysed yet
ita ut solis curvis applicari id possit, in quarum aequatione duae coordinatae in se invicem non ducuntur. Non tamen dubitem, &ad haec, &ad alia abstrusiora eum pervenire potuisse, aut posse, si ut jam rogavimus, pergere in tam utili inquisitione velit. Videbunt autem intelligentes novam Analytica promotionem in hac nostra designatione per Numeros loco literarum, qui adeo fictitii seu supposititii sunt, contineri. Nam cum mens nostra saepissime pro rebus cogitandis notas adhibere debeat, &characteristica sit maximum meditandi subsidium, consequens est, tanto utiliores esse notas, quanto magis exprimunt rerum relationes. Unde porro sequitur, literas Algebraicas indiscriminatim adhibitas non satis esse utiles, quia ob vagam generalitatem suam non admonent mentem relationis, quam ex prima suppositione sua habent inter se invicem. Hinc ut nonnihil succurramus defectui, solemus interdum (inprimis cum multae adhibendae sunt, in ordine earum subsidium quaerere. Sed ubi magna est nec simplex varietas, utilissimum reperi ad numeros recurri, cum &ipsae literae apud multas gentes ordine suo numeros significent. Numeros autem intelligo fictitios, pro literis stantes, etsi interdum tali arte adhibere liceat, ut simul haberi pro veris &examen calculi novenarium vel aliud subire possint. Haec autem designatio quantae utilitatis sit ad Canones novos, utiles, &late fusos, cum ex praesenti theoremate judicari potest, tum progressu temporis, ubi eae, quas opto, Canonum Analyticorum Tabula condentur, magis apparebit. Atque ita demum per Characteristicam ex Combinatoria arte, Algebra ei subordinata perficitur. Combinatoriam autem (quam animo complexus sum) ex ea, quam pene puer conscripsi &anno 1666 edidi, (me inconsulto ante annos aliquot recusam) nolim aestimari; tametsi jam tum quasdam meditationes non poenitendas nec momenti nullius asperserim.