Latin
JOH. BERNOULLII, DE SOLIDO ROTUNDO MINIMAE
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 208-2
Unproofread scanNot analysed yet
JOH. BERNOULLII, DE SOLIDO ROTUNDO MINIMAE resistentiae, addenda iis quae de eadem materia habentur in actis an. super. Mens. Novemb. TAetus intellexi meam hujus problematis solutionem non parum *placuisse Eruditis, nec eos se melius Fatianae solutionis perplexitaxitatem agnoscere potuisse, quam perspecta demum meae brevitate &simplicitate. Quandoquidem autem Constructionis analysis (quam tamen in epistola expresseram) in excerptis fuerat omissa: eam rogatus lubentissime communicabo, &ne quid minimum ad plenariam hujus curvae cognitionem desideretur, unum alterumve annotabo.