Latin
HISTOIRE DES CINQ PROPOSITIONS DE
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 214
Unproofread scanNot analysed yet
HISTOIRE DES CINQ PROPOSITIONS DE Jansenius &c. i. e. QUINQUE PROPOSITIONUM JANSENII. HISTORIA Leodii apud Dan. Moumal, 1699. 12. Alph. 1. pl. 6. INter controversias, quae hocce seculo Romanis Pontificibus plurimum facessivere negotii, magnisque animorum motibus fuerunt agitatae, eas, quae Jansenistis intercesserunt cum suis adversariis, vel primum obtinere locum, nemo diffitebitur, nisi qui de istis certaminibus nihil unquam inaudivit. Celebritas, doctrina, &facundia Auctorum utrinque pugnantium, scriptorum ab illis editorum copia, Pontificum decreta tanta severitate sancita, tam callide rursus elusa, Regum maximorum in hisce litibus frustra consumpta opera, facile unicuique cupiditatem paulo accuratius horum certaminum historiam cognoscendi injiciunt. Accedit ad haec, si Auctori credimus, quod non de re quapiam levi, &quae tuto ab omnibus ignorari queat, sed tali, quae maximum trahat momentum, Ecclesiae scilicet ipsius infallibilitate, acriter hic fuerit disputatum. Si enim fallantur, qui eam asserunt, ab idololatriae crimine eos neutiquam posse liberari: nec minori tamen crimine se obstringere, qui eam in dubium vocent, si ea Ecclesia gaudeat, cum a summo scelere parum absit, Ecclesiam medio divinitus ad haereses compescendas illi concesso privare velle. Ita quidem Auctor hac de re pronuntiat, qui &vel hoc nomine ad historiam hujus controversiae contexendam se adductum profitetur, quod nemo hactenus hoc munere ea, qua par sit, industria functus sit. Ludovicum quidem de S. Amore dedisse Diarium, in quo consignaverit, quae A.