Latin
HISTOIRE DES CINQ PROPOSITIONS DE
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 215
Unproofread scanNot analysed yet
1662 Romae in causa Jansenistica acta sint; at summam hujus historiae eum neutiquam attingere, imo ea tantum, quae a deputatis a Jansenistis Romam missis, quorum in numero &ipse fuerit, ita sibi ita enarrare, ut nec a superfluis &ad rem nihil facientibus temperet. Extare &scripta alia a Jansenistis edita, quae huc facere videantur, ut Historiam formulae (l Histoire du Formulaire) itemque Historiam Pacis Ecclesiasticae (lHistoire de la Paix de! Eglise) &denique Synopsin Historiae Jansenismi (l Histoire abregèe du Jansenisme:) ast Synopsin quidem istam cuidam Praesuli, censuram in Expositionem fidei de praedestinatione &gratia stringenti oppositam esse; reliqua autem scripta &imperfecta esse, nec ad leges historiae ulla ratione accommodata. Sic &quae ab adversariis Jansenii in lucem emissa sint publicam, vel hoc nomine in censum hic non venire, quod odium in Jansenistas aperte prae se ferant, id quod tamen itidem historiae legibus repugnet. Huc refert libros sequentes: Jansenume foudroye, item Prejugez legitimes contre le Jansenisme avec une histoire abregee de cette erreur depuis le commencement des troubles que Jansenius &Mr. Arnauld ont causè dans le monde jusqu à leur pacification, &c. Auctor autem non tantum a partium studio quam maxime alienum se esse, animumque amoris aeque ac odii vacuum ad hanc historiam scribendam se attulisse testatur, sed etiam nihil eorum, quae ad accuratam rerum in hoc certamine gestarum notitiam comparandam pertinent, se praetermisisse, asserit. In Jansenistarum itaque mente exponenda, se praecipuos illorum scriptores, Arnaldum, Nicolium, Bourzeysium Abbatem, Pascalium, Dn. de la Lane, Ludovicum de S. Amore, Dionysium Raymundum, Quesnellium &c: in sententia autem Anti-Jansenistarum edisserenda, praeter decreta Sorbonae, Chamillardum &Grandinum Doctores Sorbonicos, Nicolaum, Guyartum &Baronium ex Dominicanorum familia, Petavium, Annatum, &Dechampium ex Jesuitarum ordine, Amelottum &Thomassinum ex ordine Congregationis Oratorii, Habertum denique Vabrensem &Abellyum Segodunensem (de Rhodes) Episcopos, aliosque se secutum esse profitetur. Ceterum certos quoque limites Auctor hic sibi constituit, nec totam Jansenismi historiam exhibet, sed ea tantum, quae circa quinque propositiones Romae atque in Gallia ab A. 1643 usque ad 1669 gesta sunt, exponit. Et cum opus hocce in sex libros divisum Lib. I. sit, in primo quidem Auctor ea, quae ab origine hujus certaminis ad Bullae, qua Innocentius X quinque illis propositionibus haereseos notam inussit, promulgationem contigerunt, exponit, sed judicia tamen simul Jansenistarum de hacce Pontificis bulla, &quam viam ingressi sint ad vim ejus eludendam, edisserit. Michaelem itaque Bajum in Academia Lovaniensi A.