Latin
HISTOIRE DES CINQ PROPOSITIONS DE
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 216
Unproofread scanNot analysed yet
1552 primum doctrinam Augustini receptae Scholasticorum Theologiae opponere aggressum, occasionem variis certaminibus in Belgio praebuisse refert; sed fuisse ejus doctrinam primo A. 1560 ab Academia Parisiensi censura notatam, &A. 1567a Pio V Pontifice condemnatam, quam condemnationem A. 1579 confirmaverit Gregorius XIII. Successorem Baji in eadem Academia fuisse Cornelium Jansenium, qui &telam a Bajo exorsam pertexere in Augustino suo allaboraverit, qui tandem post ejus obitum A. 1640 lucem adspexerit publicam. In Academia Parisiensi statim quosdam defensores doctrinam Jansenii nactam fuisse, quibus cum alii se opponerent, editisque scriptis hi in certamina mutua exardescerent, Jansenistarum atque Molinistarum audita fuisse nomina. Jansenii quidem opus ab Urbano VIII Pontifice fuisse condemnatum: Habertum autem, tum quidem adhuc Doctorem Sorbonicum, edito scripto primum palam Jansenii doctrinam impugnasse, cui Arnoldus tres apologias opposuerit. Gliscentibus hunc in modum istis discordiis, Facultatem Theologicam Parisiensem, instituta deliberatione, quinque istas famosissimas propositiones ex Jansenii opere excerpsisse, &ceu erroneas censura notasse; qua cum ad motus hosce sopiendos parum se proficere intelligeret, ad Romanum Pontificem eam illos misisse, &ut ab eo ceu haereticae damnarentur, petiisse. Hoc Facultatis Theologicae judicium Episcopi Galliae numero octoginta &octo approbaverant, a quibus undecim dissenserant: utrique autem deputatos suos Romam ad causam hanc coram Pontifice disceptandam miserunt. Quid Romae actum sit, prolixe Auctor commemorat, &aliunde quoque satis notum est. Nos id saltem ex Auctore observamus, fuisse in Congregatione, cui hoc officium a Pontifice demandatum fuit, nonnullos, qui propositiones, de quibus lis erat, in se, nullo habito ad Jansenium respectu, considerandas cenferent: sed praevaluisse tandem illorum sententiam, qui eas ex mente Jansenii &contextu orationis, in qua apud eum reperiebantur, dijudicandas esse contendebant: quibus Decanus CongregatioMENSIS MAII A. MDCC.