Latin
SACRA SCRIPTURA UBIQUE SIBI CONSTANS
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 22
Unproofread scanNot analysed yet
constet, Jordanem nunquam trajicere debuerit, solicite Autor noster quaerit, &respondet, voculam trans pro cis heic esse repositam, cum το nv ambiguum sit, &utramque significationem admittat. Imo vocem hanc proprie etiam significare in transitu; id quod proinde &heic locum inveniat, cum Moses tunc omnesque Israclitae ad flumen istud transeundum se accinxerint. Jubere quidem Deum Deut. XV, 4. 7, ut ne pauperem in terra promissa existere sinant Israelitae; ast mox v. 11. monere notat, quod egeni inter eos nunquam defuturi sint. Voluisse enim Deum, ut pauperibus subvenire quilibet studeret; sed cum populi facultates tantae haud fuerint, ut singulis pauperibus sublevandis suffecerint, idcirco pauperes non penitus sublatos e populo tam numeroso fuisse colligit. Regi Israelitarum prohiberi putat Deut. XVII, 17. uxorum modo aenigenarum multitudinem; unde David, licet polygamus, interdictum istud minime violarit, cum alienigenas sibi haud associaverit. Sed sufficiant haec speciminis in vicem, modo istud adhuc monuerimus, quod parilem in modum quaestiones singulas, &ex Genesi quidem 98, ex Exodo 69, e Levitico 29, ex Numeris 60, &ex Deuteronomio 78 Autor solertissimus resolverit.