Latin
CHRISTIANI MATTHIAE, S. S. THEOL. D. EJUSDEMQUE
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 22-2
Unproofread scanNot analysed yet
CHRISTIANI MATTHIAE, S. S. THEOL. D. EJUSDEMQUE in Academiis Altorfina &Sorana Professoris, Hagiensis demum Ecclesiae A. C. Pastoris Primarii, ANTILOGIAE BIBLICAE. Hamburgi, apud Godofr. Liebezeit, 1700. 4. Alphab. 1. pl. 12. Erito tractatum hunc antecedenti illi, cujus recensum modo absolvimus, comitem adjungendum arbitramur, cum idem Autoris utriusque institutum sit, licet non eadem per omnia methodo uterque usus fuerit. Ubi enim iste loca cum aliis pugnare visa ex PentaPentateucho solum allegavit; hic vicissim per Scripturam omnem libere estidivagatus. Ibi ordo dictorum εναντιοφανῶν juxta ordinem capitum, quae in libris Mosaicis habentur, est concinnatus; heic econtra juxta seriem Locorum Theologicorum effata controversa disponi cognoscas.