Latin
HISTOIRE DES CINQ PROPOSITIONS DE
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 220
Unproofread scanNot analysed yet
Laboranti ita, &tantum non ob adversatiorum multitudinem succumbenti Arnaldo suppetias tulit, uti Auctor porro commemorat, Blasius Paschalis, qui seriam istam tristemque has controversias per se satis spinosas tractandi rationem, editis famomosissimis illis epistolis ad Provincialem, jocoso quodam &amoeno scribendi genere temperavit, &hoc ipso multorum promeruit calculum. Sed observat tamen Auctor, Paschalem hunc non tantum sibi non satis constitisse, eo quod suam sententiam in quaestione facti, tum quod ad Jansenium, tum quod ad Jansenistas attinet, mutarit, unde inter illum ceterosque Jansenistas novae enatae sint lites, sed &in factis recensendis parum accuratum esse, ut adeo ejus relationibus neutiquam adhibenda sit fides. Id quod ne frustra dixisse videatur, ex Auctore quodam Anti Jansenistico exempla quaedam affert. Sic objecisse eum Anti-Jansenistis, quod callide ex reliquis Jansenistarum scriptis, secundam Arnaldi epistolam, quam censuris suis configerent, elegerint, cum tamen haec epistola post propositiones a Pontifice damnatas prodierit, adeoque sola censuram promeruerit: quod enim ad scripta ante Pontificis Bullam edita attinet, in ea censuram non potuisse illos vibrare, cum ante Pontificis definitionem ejusmodi dogmata non haberi queant pro erroneis. Praeterea eundem Paschalem objecisse Anti- Jansenistis, quod nunquam quinque istas propositiones in opere Jansenii demonstrare voluerint, &quod Arnaldi sententiam de quaestione facti atro notaverint lapillo, priusquam eam vocaverint sub examen, verane esset an falsa: id quod tamen rursus aperte falsum sit. Sed cetera cujusmodi sint, ex dictis facile colligitur. Atque ea quidem quae hactenus de Arnaldo &Paschali retulimus, in secundo libro ab Auctore exponuntur. In tertio autem refert, in nova congregatione Cleri Gallicani A. 1656 instituta, causam Jansenisticam denuo pertractatam fuisse, tandemque decretum factum de formula quadam concinnanda, cui omnes omnino Clerici subscribere tenerentur, &qua elabendi rima Jansenistis obturaretur. Peracta quoque haec sunt hunc in modum, &a Rege ipso comprobata, sancitumque quam severissime fuit, ne cui fas esset subscriptionem istam detrectare. Jansenistis non poterant non haec perquam molesta esse, adeoque initio de subscriptione ista inter Arnaldum atque Pavillonium Episcopum Alectensem (d’ Alet) disputetum fuit. Sed cum Jansenistae animadverterens, in eo jam statu res suas esse, ut subscriptionem sine manifesto periculo declinare non possent, de modo subscribendi huic formulae inter se dissenσ ν —