Latin
MENSIS MAII A. M.DCC
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 221
Unproofread scanNot analysed yet
MENSIS MAII A. M.DCC. sentire coeperunt, scissique sunt in partes. Nonnulli autumabant, etsi aliquis existimaret, istas propositiones non esse Jansenii, posse tamen eum formulae subscribere, ut in iis quidem, quae juris essent, mentem haberet cum formula consentientem: at in factis non necesse esse, ut illorum sententia cum formula consentiret, cum in his sufficeret, honoris &obsequii erga Pontificem &Episcopos testandi gratia, verbis non dissentire, licet aliud quid animo sit persuasum. Alii autem asserebant, si quis persuasus esset, has propositiones non esse Jansenii, eum non posse huic formulae sine quadam explicatione aut restrictione subscribere. Tertia sententia fuit Paschalis, qui cum primum asseruisset acriterque contendisset, discernendam a juris quaestione esse quaestionem facti, &non in illa, sed in hac Pontificem errasse, mox in contrariam dilapsus est sententiam, asseruitque, conjunctam cum quaestione facti esse quaestionem juris, Pontificemque in ipsa quaestione juris definienda errasse, ut nemo adeo, qui conscientiae suae habere rationem velit, formulae dictae possit subscribere. Quid igitur hac in re non tantum inter AntiJansenistas, sed Jansenistas ipsos atque Paschalem disputatum sit, fusius Auctor edisserit. Haec, quae ad ductum Auctoris hactenus commemoravimus, ad A. 1661 usque in causa Jansenistica gesta sunt. Nunc cetera summatim saltem indicabimus, cum ex dictis, quam Auctor teneat tractandi rationem, satis constet. In quarto itaque libro edisserit, Lib. IV. qua ratione colloquium inter Ferrerium Jesuitam &Jansenistas quosdam, ad lites hasce finiendas, fuerit institutum, eo quidem eventu, ut acrioribus odiis utraque pars inflammata, editis variis libellis, priores controversias novarum accessione auxerit. Namque cum non essent publica auctoritate constituti, qui dicta utriusque calamo exciperent, utraque pars ea, quae in hisce colloquiis gesta erant, ita in publicis scriptis enarravit, prout commodis suis hoc expedire arbitrata est. Equidem in quibusdam concedere aliquid adversariis suis Jansenistae visi sunt, ut ipse Pontifex Alexander VII, scriptis ad Clerum Gallicanum litteris, eo haec interpretaretur, ac si Jansenistae quidam bona fide Pontificum decretis se submiserint; sed vero, praeterquam quod Arnaldus se illis, qui in has pacis conditiones consenserant, neutiquam accedere professus est, declara: tio ista Clero Gallicano tandem nondum sufficere visa est, unde omnis concordiae spes rursus evanuit. Ceterum Alexander VII Pontifex, in litteris antea memoratis, Clero Gallicano facultatem dissentientes quovis modo ad obsequium redigendi concesserat, simulque significaverat, implorandum esse brachium seculare, si alia ratione ad subscribendum fosmulae adduci non possent.