Latin
MENSIS MAII A. M.DCC
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 223
Unproofread scanNot analysed yet
In hisce compescendis dum &Rex &Pontifer laborant, nova Jansenistis enata est disputandi occasio. Namque Jansenistae asserunt, eo tandem rem deductam esse, ut Clemens IX Pontifex illis concesserit, adhibita distinctione facti &juris, formulae subscribere, ut quod ad factum attinet, ea crederent quidem quae veritati consentanea ducerent, sed ad obsequium tamen erga Pontificem demonstrandum, sacro silentio sententiam suam involverent. Negant vero hoc Anti-Jansenistae, asserentes, coactos fuisse Antistites simpliciter, &nulla adhibita ejusmodi distinctione, formulae subscribere. Rationes utrinque allatas in toto libro sexto prolixe Auctor recenset, &in ipsa historia hujus negotii cumprimis nititur relatione Cardinalis Rospigliosii, de eo quod in causa Jansenistica actum est. Id tamen dissimulare non possumus, tum hic, tum alibi, Auctorem, quantumvis a studio partium plane alienus videri velit, ita se gerere, ut haud obscure pateat, propenso admodum in Anti- Jansenianos eum esse animo. Ceterum ne disputationes ad historiam hanc spectantes, prolixiores tamen, inserendo, filum historiae interrumperet Auctor, eas de praecipuis argumentis tractantes titulo Declarationum operi huic subjecit. In prima itaque disquirit, an Jansenistae circa sensum quinque propositionum, ante illarum condemnationem, cum adversariis suis consenserint: in secunda, de scripto quod deputati Jansenistarum de sensu harum propositionum die 19 Maji 1653 Romano Pontifici exhibuerunt: in tertia, de censura propositioni Arnaldi, quod gratia ad omnes actiones bonas necessaria destituerit Petrum peccantem, inusta: in quarta, de variatione sententiarum Jansenistis a Paschali &Thomistis quibusdam objecta: in quinta, quid Episcopi Galliae de facto Jansenii existimaverint, &in sexta denique de conditionibus, quibus quatuor Episcopi supra memorati in gratiam a Clemente IX Pontifice sint recepti.