Latin
MENSIS MAII A. M.DCC
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 222
Unproofread scanNot analysed yet
In id ergo Anti. Jansenistae A. 1664 &65 sedulo incumbebant, ut facultate ad opprimendos adversarios suos sibi concessa strenue uterentur. Atque hoc quinto hujus operis libro pluribus Auctor edisserit. Nec tamen sibi defuerunt Jansenistae. Hominibus admodum ingeniosis facile fuit, contra hanc quoque Pontificis Bullam, quae jugulum ipsorum petere videbatur, excogitare exceptionem. Fatebantur, constitutum esse in hacce Bulla quovis modo adigere Jansenistas, ut decretis Pontificum obedirent, neutiquam autem, ut formulae a Clero Gallicano concinnatae subscriberent. Rex itaque Galliae, ut tandem omnes vias elabendi Jansenistis eriperet, ad Pontificem Alexandrum scripsit, petiitque ab eo, ut ipse formulam, quam omnes calculo suo probare necesso haberent, praescriberet. Id quod haud difficulter obtinuit. Interim Nicolius, Vir praecipuae inter Jansenistas auctoritatis, editis epistolis de haeresi imaginaria, Jansenistarum agebat causam, atque praesertim epistola quinta, contra excommunicationem Pontificis, quae illis imminere videbatur, ut intrepido eam exciperent pectore, suorum praeparare animos annitebatur. Idem porro institutum suum, cum jam formula a Pontifice praescripta advenisset, Nicolius prosecutus est, atque probare aggressus, omnium Theologorum sententiae, ipsis fidei principiis, Reipublicaeque securitati repugnare hanc sententiam, quae in factis quoque Romano Pontifici supremum judicium deferat. Et tum sane litem istam de auctoritate Ecclesiae in factis dijudicandis maximopere recruduisse, editisque scriptis, quorum praecipua ab Auctore indicantur, fuisse agitatam memorat. Summam quoque hujus disputationis argumentorumque, quibus utrinque pugnatum fuit, apud Auctorem legere licet, quam hic repetere non necesse erit. Dum haec inter utramque partem disputabantur, Anti-Jansenistae nihil faciebant reliqui, ut omnes dissentientes ad subscribendum formulae a Pontifice transmissae cogerent. Ast reluctabanbantur inter ipsos Episcopos Galliae, Apamiensis, Andegavensis, Bellovacensis &Alectensis.