Latin
ERUDITORUM
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 241-2
Unproofread scanNot analysed yet
Egum ac Principum haec prae ceteris decora, qui non folum armis rem sacram &civilem tueantur, sed &literis utramque illustrent &propagent. Quanquam enim in quolibet foro constituerint viros rerum gerendarum peritos; sine Principum tamen celsissima manu penetrantissimoque nutu nonnulla momenta illi versare atque efficere non ausint vel sustineant: quod ipse interdum majestatis autoritatisque fulgor, Principis propensio &voluntas, viam detegere ac commeantibus animum addere, sumptuum denique nervus fortissimo debeat esse praesidio. Beata Europa Christiana his Principibus, qui publicam salutem non armis duntaxat munire, sed &literarum monumentis sartam tectam conservare, integramque posteritati committere allaborant. In quo augusto Principum Europae consessu, SERENISSIMUM BRUNSVICENSIUM AC LU