Latin
ERUDITORUM
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 242
Unproofread scanNot analysed yet
NAEBURGENSIUM DUCEM, RUDOLPHUM AUGUSTUM, orbis literatus sereno plausu hoc quoque nomine veneratur, quod non duntaxat literatos foveat, largis illos beneficiis afficere suetus, literariamque supellectilem magno sumptu componat, sed &,quod praecipuum, ex reconditis ac oblivione sepultis antiquis monumentis publica rei, sacrae &civili, ornamenta ac praesidia parare posterisque suggerere, magno animo &felici successu contendat. Ut alia mittamus, in Actis suo loco memorata, vel unum, sed grande atque illustre Opus Constantiensis Concilii, quod orbi jam dedit literato, abunde docebit, quanta sollicitudine, Principe digna, non Germaniae solum, Imperiique Romano-Germanici, Caesaris ac Principum sub hoc coelo, sed &universi Orbis Christiani, Regumque cunctorum, fines etiam Europae tenentium, autoritatem, jura, salutem &tranquillitatem, praeclaris Majorum argumentis illustrare ac corroborare sit annisus. Profecto, non fuit hominis privati, hoc Opus moliri, profundis mersum tenebris, nec viri vel sagacissimi, fontes perspicere, unde haec publicae rei adjumenta atque decora promenda. Intererat Germanicae gentis, exacte scire, quid pro publica salute Constantiae quondam confecisset aut apparasset Imperator Augustissimus. Intererat cunctorum Principum Regumque, curatius nosse, quid &ipsi in oecumenica hac Synodo pro publicae rei commodis monuissent vel instruxissent, aut quae tanti moliminis fata illa tempestate extitissent. Quippe quae Majorum, Principumve, sapientiam, dignitatem, virtutem, valde commendent, ac vel aemulandi viam monstrent, vel cavendi materiam subministrent. Vidit autem laudatissimus Princeps, has Constantia Germanorum proditas Principum, Magnatum ac Virorum eruditorum res gestas, minima ex parte tot seculis expositas &in lucem esse productas. Quare, quo in publica commoda fertur amore, quo in Caesaris Imperiique dignitatem ducitur studio, quo in Regum Principumque res fortiter gestas rapitur affectu, nil Sibi intermittendum putavit, modo ex latebris produceret, ex tenebris erueret, ex genuinis &antiquis MSCtis codicibus, in reconditis Europae tabulis latentibus, magni illius Concilii facta &fata tanquam ex ruderibus eruderaret. Factumque adeo, ut Augustissimus Imperator noster LEOPOLIII MENSIS JUNII. A. MDCC.