Latin
ERUDITORUM
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 244
Unproofread scanNot analysed yet
Quod perdifficile negotium a literatissimo Principe commissum illustri remotaeque antiquitatis amanti &publicae salutis cupido Viro Hermanno van der Hardt, Academiae suae Juliae Professori celeberrimo: qui omni studio, integro quinquennio, in id incubuit, ut ex centenis laudatis MSCtis, res tantas tanquam ex profundis sepulcris ex voto Principis effoderet, suo loco omni fide recenferet, ac pro fatis ornatas publico conspectui exhiberet. Decor etiam quaesitus ex figuris aneis, per suos quibusque Tomos distributis, ad conservandam illarum quoque Urbium &Academiarum memoriam, ex quibus rara MSCtorum praesidia essent suggesta &subministrata, sedulo compositis. Habebit posteritas in tanto Principe, quod aemuletur; habebit emolumentum publicum, quod sibi gratuletur. Faxit Deus, vivat Heros Septuagenario major, ut quae secundae luculentiori magni Operis editioni ex aliis MSCtorum reliquiis jam parat, aliudque non minoris molis Opus, Basileensis Concilii Acta complexum, multis Tomis distribuendum, MSCtorum subsidio, ut serio molitur, pari fortuna ex densa antiquitatis caligine liberalissime ac munificentissime producat. THE ENGLISH HISTORICAL LIBRARTGC. sive