Latin
BIBLIOTHECAE HISTORICAE ANGLICANAE PARS III
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 244-2
Unproofread scanNot analysed yet
BIBLIOTHECAE HISTORICAE ANGLICANAE PARS III. Sistens recensum Tabularum publicarum, Librorum Juris municipalis, ac Nummorum, ab invasione Normannorum usque ad decessum Elisabethae Reginae celebrium, quatenus historiae inservire possunt. Autore GULIELMO NICOLSON A. M. ArchiDiacono Carleolensi. Londini, apud Timoth. Childe, 1699. 8. plag. 22. DiOIgnissimum patriae suae civem rerumque Albionensium strenuum adsertorem ut sese praestaret Celeberrimus Autor, nihil intentatum omittere voluit, quod absolutionem muneris pensique adeo gloriosi ullo modo maturare posset.